Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
LXXXIII. Az egri káptalan előtt Pásztohi Miklós Özvegye Krisztina és fia János, Nógrád megyében fekvő újfalusi birtokrészüket Rozgonyi Péter egri püspöknek kétszáz forintért fillér pénzben, zálogba bocsátják. 1432. mart. 2j. Nos capitulum ecclesie Agriensis memorie commendamus, quod nobilis domina Cristina vocata relicta, et Johannes filius Nicolai fily condam comitis Dominici de Paztoh personaliter, onera vero Dominici et Blasy fily et fratris suorum si ydem in negocio subscripto persistere nouent in se assumpmendo, coram nobis constituti, dixerunt et sunt confessi in hunc modum, quomodo ipsi necessitate compulsi totalem porcionem ipsorum possessionariam in possessione Wyfalu in cojnitatu Neugradiensi existenti habitam cum omnibus utilitatibus et pertinencys ad eandem de iure spectantibus, reverendissimo in Christo patri et domino domino Petro de Rozgon predicte ecclesie nostre episcopo domino et prelato nostro pro centum florenis monete f y 1 e r vocate, plene ut dixerunt habitis ab eodem et receptis, usque tempus redempcionis eiusdem per ipsos dum possent florenis pro prescriptis, estimacione rerum quarumlibet exclusa redimendas (így), pignori obligassent, imo in eorum et aliorum quorum supra nominibus impignoraverunt coram nobis ; assumpmendo et obligando se aliosque predictos, infra tempus redempcionis annotatum dominum Petrum episcopum in pleno et pacifico dominio dicte totalis porcionis possessionarie et cunctarum suarum utilitatum conservare et ab omnibus molestatoribus defensare atque expediré laboribus proprys et expensis ; nihilominusque predict! domina et Johannes in eorum ac aliorum quorum supra norninibus et personis, sponte et liberaliter coram nobis se obligarunt, ut dum et quandocunque temporum in processu regia maiestas a prescripto domino Petro episcopo possessionem Porozlo redimere vellet, et si ipsa regia maiestas ducentos florenos prescripte monete fyler, quos scilicet ducentos florenos idem dominus Petrus episcopus nobili domine Katherine relicte condam Johannis fily Hanchykonis de dicta