Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
missum concernentibus producere denegando ; quibus propositus allegacionibusque et obiectis ipsarum parcium unacum ceteris nobilibus et probis viris nobiscum protunc existentibus auditis et ruminatis, volentes pocius ipsas partes tranquillitatis unire concordie quam discordie federis zyzanie (így) inter ipsos őrire et seminare, e medio ipsorum eradicare cupientes, eosdem ad talem pacem tranquillitatis serióse induximus faciendam et disponendam, ut quidquid nos in facto ereccionis metarum premissarum possessionum et prediorum concluderemus et determinaremus disposituri, in nobis confidere nostramque disposicionem retractare et reiterare supersederent ; que partes benivole acceptare et pro grato habere sigiiificarunt, se super hec per omnia contentos reddendo. Unde nos diligenter de stabilitate terrarum ipsarum contenciosarum sciscitatis et scrutatis secundum quod iuris equitas dictât et requirit, has presignaciones metales infra declarandas inter ipsas duximus faciendas imo et fecimus, que secuntur ordine infrascripto : incipiendo primo metas possessionis Kamand predicte dictorum de Bathor Gwth Rosal et Gâchai a parte possessionis Kaplyan supradicte predictorum de eadem Kaplyan nobilium in quodam monticulo Kerthvelhalom vocato a plaga orientali ubi duas metas terreas, unam a plaga septemtrionali dicte Kamand aliam vero a plaga meridionali eidem Kaplyan, deinde inter occidentalem et meridionalem plagas procedendo quendam locum arundinosum pertranseundo cadit ad unum magnum pratum in quo duas metas terreas, a quo ad ipsam plagam tendendo quendam meatum aque vulgo Fyzeser dictum pertranseundo iuxta quern duas metas terreas, dehinc vero ad quandam terram pratosam Balasfelde vocatam pervenit ubi duas metas terreas, a qua ad dictam plagam vadit per bonum spacium, pervenit ad quendam fluvium Mergesthew vocatum iuxta quern duas metas terreas, unam a plaga septemtrionali antelate Kamand aliam vero a plaga meridionali dicte Kaplyan, ubi deficit commetari a terra Kamand; deinde directe versus plagam occidentalem adiungitur terre possessionis Pethe predicte ipsorum nobilium de Kaplyan, pervenit ad terras arabiles in fine quarum duas metas terreas, deindeque ad eandem plagam inter terras arabiles procedendo paulisper ubi duas metas terreas, a qua re-