Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
66 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS pompae, qua adventantem provinciales, Sempronium deduxere, hypotyposis. gerendos magistratus, videbantur esse necessaria. Simul ab itinere haud minus, necessario, quam reipublicae salutari, princeps rediit, deditque, apud Augustum probatae virtutis documenta, avito quidem iure, sed nova tamen Caesaris ac regis indulgentia, supremus Comitatus Semproniensis Comes, ritu, ad posteros memorando, pronunciatur. Longum foret, atque disiunctum ab instituto nostro, solemnitatem omnem, prouti concelebrata fuit Sempronii, litteris mandare: nam fuere omnino exquisitissimi, neque forte visi antea, cum in accipiendo foris, tum in deducendo intra urbis pomoeria, principe, adparatus. Istud referre in litteras animus est, quod ad summam rei pertinet, quodque, et ex regis mandato fiebat, et ex provincialium obsequio. Dies nempe, ad obeundam, cum pompa, solemnitatem, IV. Decembris praestitutus fuit. Is ubi illuxit, equitum Hungaricorum fastosis vestibus armisque indutorum, plures alae, adventanti principi ad duos fere lapides, obviam processere. Kis-Martonii, amoenissimo principum Eszterháziorum secessu, noctem antegressam Paullus Antonius exegerat, a Iohanne Eszterházio, Comitatus hucusque laudatissimo administratore, nunc instauratore futuro, illic, cum obsequii testificatione, acceptus. Ita vero, equitum, quos diximus manipulos partiti fuerant, cerimoniarum administri, ut unus pluresve eorum, velitum ritu, tractum pompae reliquum anteirent; hos seiuges aliquot et fastosi currus, ad augendum splendorem, sequerentur; dum selecta equitum manus, et radiantibus armis ac phaleris praecipue conspicua, agmen clauderet. Ut hoc adparatu, apertis campis, in adventantis principis conspectum ventum est, equestri agmine, bifariam diviso, medium principem, vibratis pro more signis, et nudatis vagina gladiis, accipiunt: dum interim Comes Cziráky, insigni magnatum et nobilitatis corona stipatus, quasi novum quoddam sidus, Paullum Antonium, brevi, sed scita adlocutione, provincialium nomine, consalutat. Actae ei sunt gratiae: quod simul factum est, editis publicae laetitiae signis, alae singulae, quemadmodum iussae fuerant a magistris, lento superboque gressu, principem, [p. 3lb] splendido carpento, una cum instauratore Iohanne, vectum, praecedebant aliae, aliae sequebantur: seiugibus rhedis per interordinia comitatum honestantibus. Ad hunc modum, pompa ducebatur, cum per Semproniensium moenia, tormenta salutando principi exonerata, magno edito fragore, primum detonuerunt. Iam ad suburbanam portam processerat magnificentissimus comitatus, dum nova iterum machinarum bellicarum tonitrua, exaudiebantur. Tunc vero, corporis custodum delecta e pyrobolariis cohors, principis carpento, more castrensi circumfusa est: tardiori inde, quam adhuc fiebat gressu, per suburbia processura; donec circumducta, ad portam inferiorem, pompa, urbs tandem subiretur. Dictu difficile est, quam festivis plausibus, quaque concursantis, ad inusitatum spectaculum, multitudinis celebritate, tota ea processio instituta fuerit. Triumphum dixisses, ob deletam Carthaginem, aut victum Mithridatem, senatus consulto, actum; ita hic concinne, eleganter ac fastose fiebant omnia: dum destinatum, in aedibus Schilsohnianis, hospitium, princeps, novis iterum provincialium adgratulationibus acceptus, intraret.