Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 67 §.VIII. Vix conquieverat hic aliquantisper Paullus Antonius, dum1 adsunt, missi a Comitatu oratores, qui principem, uti in urbano praetorio, quod ad eam solemnitatem designatum fuerat, bonus adesse velit, conceptissimis verbis, invitarent. Datus ex templo, precibus aequissimis locus, itumque est ad praetorium, cum Iohanne Eszterházio, cui Caesar, pro­vinciam inaugurandi principis mandaverat. Huc, ubi dignitatis avitae candidatus, curru vectus, accessisset, liberarum regiarumque urbium, quae sunt in Comitatu, Semproniensis nempe, Rustensis et Kismártonensis, legati, principem praetore Semproniensi verba facien­te, cernui consalutant. Oratio sic habuit: Quod a diuturniore, apud exteros peregrinatione, quam informandae ornandaeque aetatis, ac publicae in primis utilitatis caussa, et suscepisti feliciter, et, quae Dei est gratia, multo omnium felicissime confecisti; iamque ad capessendos avitos honores, ita volente, Augustissimo Caesare, Rege nostro clementissimo, sospes diu- que, avarissimis votis exspectatus, ad urbem hanc accedis, Princeps celsissime: id vero est, de quo Tibi obsequentissime gratulantur, sibi impense gaudent, tres incluti huius Comitatus urbes liberae regiaeque. In primis autem Semproniensis huius urbis, quae cultu excelsae gen­tis Eszterházianae, vix ulli urbium patriarum, aut cessit hucusque, aut cessura est impo- sterum, Senatus populusque, inusitata perfunditur laetitia; quod, cum [p. 31c] inaugurandus iam iam es in supremum provinciae Semproniensis Comitem, urbem nostram deligisti, ubi tota ea celebritas, auspicato perageretur. Deus O. M. desideratissimam solemnitatem hanc, Caesari, ac Regi indulgentissimo, regno universo, totique provinciae, et quas haec continet liberis ac regiis urbibus, felicem faustam etfortunatam esse velit ac iubeat. Tibi vero, princeps celsissime\ perpetuam maiorum Tuorum, quos res, toga sagoque praeclare gestae, aeternis fastis intulerunt, in administranda, quam adis provincia, felicitatem, annos seros, gentis incre­menta, et summas quasque honorum accessiones, uno omnes pectore, uno ore comprecamur, nos- que TVAE clementiae, cum obsequentissima ofpcii testificatione, etiam atque etiam commen­damus. His auditis, iussisque de se optime sperare, intravit praetorium, novis iterum, nobilitatis et optimatum congratulationibus, exceptus: quorum illi, ad pedem graduum; isti superne, in palatio, officium praestitere. §.IX. Tunc vero demum, per comitem Iohannem instauratorem; installatorem vulgo dicunt, in buleutherium princeps introducebatur. Longa hic tabula, dispositis, utroque latere, subsel­liis, adparata fuit. Ad dextrum latus, mensula visebatur rubeo bysso convestita. Mox fac­to silentio, Princeps quidem, ad memoratum abacum, Instaurator ad maioris tabulae il­lius caput, consessores reliqui, per utrumque latus, adsederunt: reliqua nobilitatis concio­ne, hinc atque illinc, opportune circumfusa. Iam universa multitudo conticuerat; cum Iohannes Eszterhdzy, mandata, quae in hanc rem a Caesare acceperat, expromit, utque de iis publice constaret, Alexandro Czompó, Comitatus Notario, clara voce, promulganda tra­dit. Dabimus earum tabulas, ne ignaros lectores dimittamus, qua, reges optimi, sollicitu­dine, hos istiusmodi magistratus instaurare consueverint. Habent vero ad hunc modum: Inaugurationis exordia: liberarum regiarumque urbium salutatio, qua principem accepere. Regis manda­tum, de inau­gurando prin­cipe Paullo Antonio, in praetorio urbico, solemniter promulgatur. 1 malim cum

Next

/
Thumbnails
Contents