Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 63 §.V. Sed ingenia, mores, et consuetudines incolarum, quos vidimus, variant. Hungari, suam et hic sequuntur indolem. Scilicet, ingenio alacres, et fervidi, celeriter omnia persequi malunt, quam cunctanter. Vestis eis vernacula; sed iam multo, quam antea, brevior. Nam cum genutenus demissam gestarint antea, ritu Croatico, nunc ita brevem esse volunt, ut ne clunes quidem contegat; nempe, ex panni compendio, decori paravere dispendia. Feminis, linteum, et pannus ruber, caeruleusque, pro veste est, quae ista regione, laborum, quam alibi, multo sunt patientiores. Reliquum vitae genus, asperum est, et sine cultu exquisitiore, cui et liberorum educatio respondet. Nimirum, masculum genus, agrestibus operis, maturius adsuefaciunt: paucis ad litteras destinatis. Puellarum gerunt curam sollicitiorem, ne familiae dedecus inurant. Hinc, nullum castitatis praecepto, diligentius inculcant parentes. Et sunt omnino virginitatis egregie tenaces. Germanorum suppar est fere vivendi ratio; riisi, quod et ad rem sint adtentio- res, et victu lautiores. Veste Hungaros referunt, suo tamen quodam more, ut sit laxior, et ipso etiam habitu Hungarico, Germanici decoris aliquid referens. Liberos ad omnem honestatem, vel ipsi educant, vel [p. 28] aliis educandos permittunt. Feminae, laborum extra modum sunt studiosae. Viros certe, et ruri, et domi, egregie noverunt iuva- re. Videas saepe feminam cum aratrum librare, tum iumenta propellere. Praeter curam rei rusticae, linteis dant operam, et caseo, butyroque, in iis locis, quibus vitium fructus deficit. Alioquin, Germani litteras reverentius habent, quam Hungari, raro enim repe- rias, qui lecturam, scripturamque, in rusticis, non calleat. Aedes amant mundas, or- natasque, pro fortunarum modulo: crederes, nobilium esse habitacula: immo, his plerumque antecellunt. Affabiles praeterea sunt Germani, et hospitales. Imitantur hos Croatae, quamvis ad omnia tardiores. Nam, et ante alios, sub iugo sunt, nec quidquam, praeter serviles operas praestant. Ceterum, modesti sunt erga omnes, et ob sortis conscientiam, obsequentes. Vestitu Hungaros, Germánostul aemulantur. Caeruleus eis color maxime familiaris. Plerique enim regionis huius incolae, caerulea veste oblectantur, non tantum, quod ea parabilior sit, prae caeteris; sed etiam, quod non tam facile deteratur. Cingulis pauci utuntur, nisi in diebus festis. Interulis, indusiisque, quoad candidas habere licet, mirifice sibi placent, promissis ad collum ligamentis, quibus rustice superbiunt. Agriculturae gens non alia aptior, sive exarandus sit ager, sive pastinanda vinea: ideoque, pace magis delectantur, quam dissidiis. Matrimonio, mixtim iungun- tur, tametsi, pars potior, thoro nationis suae magis, quam alieno, gaudeat. Eadem et linguae ratio est, quam singuli suam retinent. Hungari in primis, qui ita suo sermone contenti sunt, ut Groaticam aversentur, Germanicam vero, ob commercia, cum ea gente, propemodum inviti, addiscant. Magis amant Hungarorum linguam Germani, ideoque, nisi im[p. 29]pediantur, addiscere, non negligunt. Croatae, utramque Hungaricam et Germanicam raro, et successu fere infelici, discunt; neutram enim ita capiunt, quin lo- quentes, vernaculae genium prodant. Hungaricam certe linguam, prave adeo loquuntur, ut nihil sit molestius ad audiendum. Mores, et consuetudines incolarum: Hungarorum: Germanorum: Croatae, Germanos imitantur.