Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

64 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS §.VI. Summus Comitatus Magistratus, et horum catalogus. Hactenus incolas regionis dedimus. Superest, ut de eorum magistratibus, non nihil ad­damus; non quod alia hic administrandae Reipublicae, quam in aliis Comitatibus, ratio obtineat; eadem enim lege fiunt omnia; sed ne ingrati erga hos videamur, qui cum pro­vinciae praeessent, et in patriam amore, et fide in Regem, emicuerunt. Dabimus ergo nomina eorum, quos eruderare potuimus. Nicolaus, Semproniensis Comes, cognomento Giletus, idemque Regni Hungáriáé Palatinus. Floruit sub Andrea Hierosolymitano, Anno circiter MCCXX. de quo in ar­cis Frakno historia, fusius.1 Nicolaus, Frater Iulae, filii Borthz, fit ex Comite Semproniensi Palatinus Regni Hungáriáé, sub eodem Rege Andrea, A. MCCXXVIII. Laurentius Poth, ex gen­te Hedervariorum, Comes Semproniensis, et Simighiensis, idemque Regni Hungáriáé Palatinus. Praefuit rebus A. MCCLXVII. Moyses, seu Moys, vel Maius, Comes Semproniensis, ac postea Palatinus, potiebatur utraque hac dignitate sub Bela IV. ad annum usque MCCLXXII. Nicolaus, filius Henrici Bani, Comes Semproniensis, iuxtaque Palatinus Hungáriáé. Potiebatur rerum A. MCCLXXV. regnante Stephano V. Belae IV. filio. Matthaeus, Comes Semproniensis, et Simighiensis, atque Regni Hungáriáé Palatinus. Fa[p. 30]ciunt eius indicium Semproniensium diplomata, ad Annum MCCLXXVIII. teste longelino." Deseö, Dionysii de Hedervára filius, Comes Semproniensis, Iudex Curiae, uxoris Caroli I. Reginae Elisabethae, claruit anno MCCCXXX.1" Nicolaus, filius Iohannis de Kanisa, Magister Tavernicorum Regalium, Comes Szaladiensis, Castriferrei et Soproniensis. Recurret eius mentio infra, cum historiam urbis expromemus.iv Et ex pri­scis quidem Magistratibus indagare plures non licuit; quippe, in tabulariis, atque di­plomatibus, indagandos, quod, quam sit arduum praestare in Hungária, non est opus ex­plicare. Seculo1 demum XVI. iam iam exeunte, et cum rebus moderaretur, Rudolphus: Nicolaus Istvánffy, ex secretario regio, Hungarico-Aulico, regni Pro-Palatinus, Supremi Comitis munus administravit. Hunc, post initia seculi2 XVII. Franciscus Battyán, excepit. Eo, post administratam, cum laude, rempublicam, re­bus humanis exemto, Nicolaus Eszterházy, de Galantha, primus, ex illustri hac gente, axiomate isthoc, insignitus fuit, A. MDCXXV. die XXV. Nov. quo die, et Palatinum regni creatum fu­isse constat. Vir, multarum adeo laudum, ut iis enarrandis, nos quidem haud sufficere, lubentes profiteamur. 1 II * IV 1 sic (in ms. F correxit fortasse auctor ex -ae) 2 sic I Vide in editione nostra pp. 181-182. II Non solum hunc Matthaeum, sed omnes comites hucusque enumeratos resque ad eos pertinentes ex catalogo Palatinorum longe liana Belius transscripsit. Vide Iongelinus 1659. pp. 155-154. 1,1 Etiam haec, quae de Deseö rebusque suis hic leguntur, ex opere longeliano Belius mutuatus est, ubi scilicet iudices curiae apponuntur. Vide Iongelinus 1659. p. 164. IV Vide infra ad civitatem lib. regiam Soproniensem, in editione nostra pp. 148-150.

Next

/
Thumbnails
Contents