Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 593 semper in amore fidelitatis erga regem suum genuinum, sed quod motibus civilibus semel, ac1 iterum ob incursiones Rascianorum in arcem se, cum uxoribus et liberis, cete- raque2 supellectile3 receperat, in tantum militis Caesaréi, eorum4 mox a Rabutino, mox Heistero duce, in istas partes allati, inciderat odium, ut ea propter igni deletum, aegre vitam salvare potuerit. Ex eo tempore coaluit5 iterum, aediculis pro necessitate erectis.6 Inter eas etiam sunt7 domicilia libera nobilium evangelicae, et reformatae religionis: sed et oppidani partim evangelici, partim reformati sunt, partim etiam catholici, quibus religionibus singulis singuli sacerdotes, plebanus, et concionatores, omnibusque libera exercitia sunt, cum peculiari concordia, et pietate. Est autem Com. Zichy orum,8 quibus elegans villicatio. fata: incolae religione diversi: heri. SECTIO III. DE Vicis huius Processus. Vicorum, qui hoc Processu post mediocrem in finibus Comitatus Szaladiensis incipiunt, est 1.) Eöts, olim in litteris antiquis Ets, [p. 140.] abest quadrante milliaris a vico Processus Eöts. Mediocris ultimo Padragh9 in meridiem, contingitque in orientem terminos oppidi Vásony,10 a meridie vero finitur deserto Pullya, ab occasu terminis Comitatus dicti Szaladiensis; in eo confine est eidem praedium <Imari, in finibus autem nostris, pars aliqua praedii>' Landoriani Halimba. Terrenum loci montosum est, atque silvestre, et qua aperitur circa vicum collinum, hinc, et illinc depressis obliquis valliculis,11 in quarum declivitate aediculas incolae posuerunt, easque licet haud copiosas, plures tamen, quam quibus soli qualitas pro genere incolarum sufficiat. Nobiles enim sunt, quorum primores unus, alterve tantum impetrata possessione facilius esse poterant contenti, ex iis tamen prognati in plusculas familias abierunt. Earum praecipuae erant IV: Simoniana, Kutassiana,n Bodaiana, et Iordaniana, quae donationis iura anno MDCCX. die VI. Sept. ab Excell. Palatino C. Nicolao Pállffyn impetrarunt, roborari, stabilirique. Sed iam ex his etiam Simoniana, et Iordaniana ob venditionem partis eiusdem exsoluta, duae restant, quae14 locum tenent: Kutassiana,xs et Bodaiana, quamvis huius etiam duae sint diversae familiae eodem nomine, et iure vici gaudentes. Quaerulantur autem de PadraghiensibusXb tantum non dimidiam partem terreni sibi abreptam. 1 A p. 142. atque 2 corr. ex ubereque sec. A p. 142. 3 corr. ex suppellectile 4 corr. ex eotum sec. A p. 142. 5 A p. 142. evaluit 6 corr. ex errectis 1 etiam sunt A p. 142. sunt etiam 8 est... Zichiorum A p. 142. paret [?] autem Comitibus Io. [?] et Emerico Zichi 9 A p. 143. Pardag 10 A p. 143. Vasony 11 A p. 143. val/iculus 12 A p. 143. Kutasiana 13 A p. 141,. Palffi 14 A p. 143. qui 15 A p. 143. Kutasiana 16 Padraghiensibus A p. 143. Padragiensibus ' Pars uncis <> inclusa, quae sine dubio ob errorem copistae ex hac copia omissa est (quod etiam ex vocabulo „ Landoriani" in casu genitivo posito clare apparet), a nobis suppi, sec. A p. 143.