Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

594 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Mencsel. Verestó. Barnagh. Tót Vásony. Vámos. 2. ) Mencsel est pagus nobilis curialis ex compluribus nobilibus; praecipuis: Antaliis, Phűlőpiis,' Bertalaniis, atque Puposchiis constans. Cedit2 priori in meridiem millia- ri dimidio, coarcta[p. 141.]turque angustis sane terminis, ab oriente aestivo terreno Vásony kő,3 hiberno4 Veres tó,5 indeque a meridie vicis Comitatus Szaladiensis:6 Vaszal, et Dergitche, praediisque Csánfa,7 Budavári,8 et Jakabja, a septentrione9 autem Leánfalu10 Veszprimiensi,n 3. ) Veres tó'2 est viculus exiguus oppido Nagy Vásony13 conterminus in meridiem, ex ea parte, qua versus silvas recedit. Ab occidente terminatur vici Vaszal, finibus, a meridie Pecseliensibus14 versus Comitatum Szaladiensem, et ab oriente Barnagh15 ditionis Zichianae. 4. ) Barnag priori vicinus ad iactum tormenti in orientem, habet ex eadem parte confi­ne praedium Csepel, et Tót-váson,u a meridie Szaladiensia Pécsei,'7 Vászol. Vicus coloniae duplicis, Hungaricae partim, quae olim iam insidebat, religionis reformatae, partim vero Germanicae catholicaeque, quae posterior locum insedit ante annos aliquot,18 quemad­modum et in Veres tó,19 nam et hi Germani sunt, atque recens colonia religionis catholi­cae, ditionis20 Zichianae. 5. ) Tót Váson21 est pagus populosior, quam pro terreni portione. Nam haud longius, quam dimidio milliari Hungarico distat a Nagy Vásonkő22 in orientem, ibidemque ar­ctissimae rescinditur a territorio eiusdem. Caeterum a septentrione23 vicinum est ei praedium Csepel Zichianum,24 tantundemque distant in orientem praedia Büge, Csatár,25 et Hidegh Kut.2b Neque longius est in meridiem vicus Szaladiensis Szőlős; in occidentem vero pro[p. 142.]xime accedit terrenum Barnag. Itaque dum nequeant Tót-Vásonienses27 ex terreni proprii agricultura vivere, coguntur annuo aere recurrere ad praedia sibi vicina Büge, Kis hidegh kut,28 atque Csatár,29 quorum ultimum est familiae Oroszi, reliqua duo non Orosziorum tantum, sed etiam familiae Peczevicz, quae simul cum Orosziis totum Vason30 possident. Atque eorundem etiam possessorum indulgentia, favorabilique domi­nio miseri agricolae non tantum vitam ducere possunt, his miseris temporibus tolerabi­lem, sed etiam religionis, quam profitentur, reformatae liberum obtinuerunt exercitium. Olim bellicis tempestatibus saepius igni vastati in creberrimas abierunt solitudines. 6. ) Vámos vicus curialis complurium nobilium, diversis nominibus, genere invicem fere cognato, eundem inhabitantium. Nam uti alibi, ita heic etiam31 perplexa origo eorun­dem32 est, documentis per crebros tumultus, et Turcicas grassationes maximam partem deperditis. Quia vero familiolae, quae adhuc restant, cum alias, tum fragmentis residu­is diplomatum, et donationum antiquarum, praesertim Sigismundianis, ius, et veritatem genuinae, legitimaeque in Vámos successionis, et possessionis demonstrarunt, non dubi­tavit Carolus VI. Imperator33 supplicibus pagi eiusdem Vamossii34 possessionem iterato, 1 Phűlőpiis Ap. 143. Phüleppiis 2 con. ex caedit 3 Vásony kő A^. 143. Vasonykö 4 corr. ex hyberno 5VerestóA p. 143. Verestó 6Ap. 143. Sza/avariensibus (!) 7Ap. 143. Csanfa 8Ap. 143. Budavári 9Ap. 14 t,. septem tri­one 10 Leánfalu A p. 143. Leányfalu 11 Ap. 143. Vesprimiensi 12 Veres tó Ap. 143. Veres-tó 13 Nagy Vásony A p. 143. Nagy Vásony 14 A p. 143. Pécseliensibus 15 A p. 143. Barnag 16 A p. 143. Tot Vason 17 A p. 144. add. atque 18 A p. 144. circiter quatuor 19 Veres tó A p. 144. Verestó 20 A p. 144. add. eiusdem 21 Tót Váson Ap. 144. Tót-Vásony 22 Nagy Vásonkő Ap. 144. Nagy Vasonykö 23 Ap. 144. septemtrione 24Ap. 144. Zichianam 25 Ap. 144. Csatar 26 Hidegh Kút A p. 144. Hideg Kút 27 Ap. 144. Tot-Vasonienses 28 Kis hidegh kút A p. 144. Kis-Hidegkut 29 A p. 144. Csatar 30 A p. 144 .Tót-Vásony 31 haec etiam A p. 144. etiam haec 32 origo eorundem A p. 144. eorundem origo 33Ap. 144. add. et rex noster clementissimus 34Ap. 144. Vamosii

Next

/
Thumbnails
Contents