Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

588 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Esek-vár. Veszprémium: quo est situ: et plateis instructum: V. Arx Esek-vár' N.B. Erat porro arx Esek-vár in via, qua Vesprimio2 in vicum S. Galli itur, eius tamen rudera vetustate diruta,3 et densis arboribus obsita sunt. SECTIO II. DE Oppidis4 Processus Inferioris5 SYNOPSIS6 I. Veszprémium: quo est situ: et plateis in­structum: decoratur puteo: ex pluribus rivu­lis saluberrimis: diploma B. Margarithae, Belae IV filiae super immunitate a censibus et tributis oppido Veszprém anno 1224 elar­gitum: iam hodie portandis oneribus subie- cti: ager sterilis: incolae Hungari Germanis mixti: gestus feminarum. II. Palotae situs: incolae religione diversi: vineta: foenisecia et horti. III. Oppidi Nagy Vásonkő situs: et ratio nominis: insignia: fata: incolae religione di­versi: heri. I. Vesprémium.7 Circumfundit arcem eius nominis, vicis undique partim per declivia in meridiem, par­tim vallibus interclusis: quarum una excedit in meridiem, continetque plateam, quam Horgos utzas vulgus adpellat, eandemque ex imo in summa emittit per acclivia in cam­pos. Altera vallis ex priori subit arcem multo depressius, deductamque plateam longam Hoszu9 ucza, ex meridie declivi, immergit in occidentem, donec ibidem divisa rimam unam retorqueat rursus in Austrum, quam incolae ab ossibus Christianorum ibidem a Tureis oppressorum10 vocant Fejes-völgy, alteram in aquilonem reflectat, quam Diplomata vallem Veszprémiensem, incolae nominant Temető-völgy a loco coemeterii in latere eius haerentis; tametsi Istvánfiou 1 utraque12 pars vallis huius audiat vallis Abbatissae a clau­stro Sororum Dominici, aytod Abbatissa Margaritha [p. 131.] Belae IV filia, magni­fice illic exstructum incolebat. Restant adhuc rudera,13 et parietinae, ex ruinis veteris, sed solidi aedificii, indicio in ramo aquilonari, per quem rivus ex Bakoniensi silva a S. Gallo emissus14 uberi satis aquarum alveolo oppido se insinuat, et ubi ad pedem arcis 1 titulus add. a nobis 2 A p. 138. Veszprémio 3 corr. ex dirruta 4 A p. 138. add. huius 5 add. a nobis 6 synopsis add. a nobis sec. notas marginales 7 Vesprémium A p. 138. Oppidum Veszprém 8 A p. 138. ucza 9 A p. 138. Hoszu 10 corr. ex opressorum 11 A p. 138. Isthvanfio 12 corr. ex utraquem 13 corr. ex ruderae 14 corr. ex exmissus 1 1 Vide Istvánffy 1685. p. 208.

Next

/
Thumbnails
Contents