Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. II. DE OPPIDIS PROCESSUS INFERIOR. VESPREMIUM 589 pervenerat, reflexus illinc circumfluit ibi petram S. Benedicti in septentrionem1 porre­ctam, atque tali ambitu facto, cuius ripam Csorda-ucza molli acclivitate educit in ean­dem septentrionis partem, reflectit iterum rivus in meridiem lambitque radices arcis pari vallis profunditate subiectas,2 dum vicissim cum vallis eiusdem fluxu in orientem verta­tur, et versus Rátotum exeat.3 Ea vallis, quae4 arci subest, continet plateam Sutoriam, li­cet quod ex eadem ins clivo concavo in septentrionem6 vico Csorda-ucza iunctum emer­git tizen három város,1 contra quod in meridiem versus forum, nova quasi vallicula ege­ritur, Bohim völgye,8 communiter audit.9 Scatet vero in vico Sutorio aqua fonte uberi, alto puteo, politoque lapide in rotae formam incincto. Eum Veiss-brun10 vocant adhuc11 inco­lae, a quo arcem, et oppidum nuncupatum olim ferunt Historiae.12 Vulgus a platea Sutorium adpellitat, sed praestantioribus audit Veiss-brun,u uti nos ipsi vidimus. Atque huc faciunt verba Istvánfiifl cum de Veszprimio15 addit:1 Rivi peramoeni,xb et fontes salu­berrimi, complures, tamv in urbe, quam foris perpetua scaturigine profluunt, a quibus locum plerique ab antiquis adpellatum™ putant. Nam cum crebras scatebras eructat19 terrenum Veszprimiensefl hinc, et illinc salubribus [p. 132.] puteis institutis, qualis inter alios est21 Koma-kúttja22 in meridiem aestivum, tum is, quem laudavimus, omnium praecipuus est, non aquarum, sed nominis gloria. Nam eiusdem occasione locum a Germanis, dum heic agerent, adpellitatum23 communis adfirmat sententia. Sunt, qui aiant, Gyselam,24 dum sumtuose ecclesiam vellet instructam, detractis de veste fimbriis exclamavisse: Vesz­prém, pereant fimbriae, dummodo servetur ecclesia, eamque ob rem oppidum quoque Veszprémium adpellatum; sed allusionem magis, quam vocationis caussam crediderit, qui noverit Hungarici oris virtutem. Nec maiorem fidem merentur, qui dictum volunt a Vesproniofl quem legatum candidum Severi in Pannoniam vocat Aelius Spartianus, in vita Didii Iuliani," tametsi in contrarium addere possimus nihil. Quidquid eius rei sit, etsi incertum nomen est, celebritas, et antiquitas oppidi certa. Id vero antiquitus non vallibus tantum his includebatur, sed undique clivos excedebat. Ferunt totam planitiem, quae vallibus a septentrione26 in meridiem, et inde in orientem circumvenit, oppidanis vicis, et domibus olim fuisse27 insessam. Et revera occurrunt adhuc rudera, praesertim ex ea parte, quae28 in meridiem spectat. Levi enim motu soli murorum adparent funda­menta. Templa post arcense celebriora erant PR Dominicanorum sub arce, qua in aqui­lonem spectat, e regione montis D. Benedicti, trans rivulum Séd, cuius tamen et claustri decoratur puteo: ex pluribus rivulis saluberrimis: 1 A p. 138. septemtrionem 2 corr. ex subiectam 3 A p. 138. add. /Vojcatur ab incolis Se'[d?] 4 A p. 139. qua 5 add. sec. A p. 139. 6 A p. 139. septemtrionem 1 tizen három város A p. 139. tizenharomváros 8 corr. ex vö/gyö sec. A p. 139. 9 A p. 139. audiat 10 Veiss-brun A p. 139. Weiszbrun 11 vocant adhuc A p. 139. adhuc vocant 12 corr. ex hystoriae 13 Veiss-brun A p. 139. Weiszbrun 14 A p. 139. Isthvanfii 15 A p. 139. Veszpremio 16 Istvánffy 1685. p. 208. peramaeni 17 corr. ex tum sec. Istvánffy 1685.1. c. 18 Istvánffy 1685.1. c. appellatum 19 corr. ex erructat 20 A p. 139. Veszpremiense 21 A p. 139. add. puteus 22 A p. 139. Koma-Kúttya 23 corr. ex adpellitatare 24 A p. 139. Giselam 25 A p. 139. Vespromio 26 A p. 139. septemtrione 27 olim fuisse A p.139.fuisse olim 28 A p. 139. qua I Vide Istvánffy 1685.^. 208. II Vide Hist. Aug. Didius Iulianus 5,5-6. Ubi vero auctor Aelius Spartianus „missi sunt” inquit „praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is esset imperator, quem senatus elegerat. Inter ceteros legatus est Vespronius Candidus...” quae certe longe absunt ab eo, quod Belius (Matolaius) scribit.

Next

/
Thumbnails
Contents