Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

586 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Castellum Palotae novum. Podmaniciis fratribus dono data fuit, perinde atque Moraeus rapto vivere haud abhorren­tibus, ut postea animadversum est. Erat deinceps anno MDLXVT post alios Georgius Thurius Palotanae arcis praefectus, quo strenue arcem defendente Arslanes Budensis arcem primo a meridie, deinde ab oriente adeo tormentis verberavit, ut parum abfuerit, quin occuparet. Sed postea inani metu ex curruum copia, quos Ekius Salmensis,1 Praefectus Jauriensis in silvas Bakonias materiae arcessendae caussa emiserat,2 visa fm uniri a Luphti, quem ad explorandum praemiserat, adeo consternatus est, ut soluta silentio ob­sidione, sine signis, et ordinibus Albam recesserit.0,5 Sed obsedit eam iterum Sinanus anno MDXCIII.,3 cui praefectus eius Petrus Ormandius timore perculsus deditionem altero statim die obtulit, ipseque multis in tumultu occisis Papam abiit.3-5 Alioqui Tureis etiam haud importunum aetate superiori spelaeum fuit, dum Albae Regali existentes ibi­dem praesidium, ad vexandos Vesprimienses,4 et christianos reliquos continuo5 habuerint. Pulsi autem sunt haud prius, quam ad annum MDCLXXXVIII. arce regi christiano restituta, qui propterea ne fieret occasio, recipiendis, aut detinendis hostibus, propugna­culis, quae Tureae circa arculam posuerant, totam penitus, ac funditus nu­davit; nihilque in ea residuum est, quam ruina,6 et aliqua modica pro mansione haere­dum7 8 Iohanni Zichyanorum9 commoditas. Ab iis enim10 possidetur. [p. 128.] III. Arx Palotae nova" E regione arcis veteris, loco paullulum12 erectiore in occidentem eminet castellum no­vum pulchra structura et laetissimo adspectu.13 Condidit illud C. Emericus Zichy,14 pri­oris frater, et Palotae dominus annis abhinc aliquot, aedificio haud amplo, laxo tamen, et mansioni comitis idoneo, atque sufficienti. Domus duas, quasi connexas in medio ter­tia, in rotundi Tureorum delubri similitudinem turbinata intercedit. In ea triclinium au­gusti sane, et elegantis operis, a fronte porticum, et a tergo etiam habet. Inde a dextris, et sinistris, tersa, atque opportuna conclavia fronte meridiem spectant, aestivumque, et hibernum15 solem die tota16 accipiunt. Undique valvas, aut fenestras non minores ianuis habent, atque ita a lateribus, ut a fronte subiecta oram longe prospiciunt. Ex eadem par­te Alba quavis caeli17 serenitate adparet: neque a tergo VesprimiumP fugit adspectum,19 tametsi illic clivus iam editior sit, et magis altus. A fronte enim prospicit quasi ex imo, ita leniter, et sensim clivo fallente, ut quum ascendere non putes, sentias ascendisse. In ea­dem declivitate subest hortus concisus in plurimas species, et hinc buxo, illinc pumilis20 c'5Istvánfius Libro xxn. fol. 303.1 d,5Idem21 lib. xxvn. fol. 395.11 1 A p. 136. Szalmensis 2 corr. ex exmiserat 3 corr. ex MDLCIII. 4 A p. 136. Veszprémieméi 5 A p. 136. continue 6 A p. 136. ruinae 7 corr. ex haraedum 8 Ap. 136. haeredium 9 Iohanni Zichyanorum A p. 136. Ioannis Zicbi 10 A p. 136. add. nunc 11 A p. 136. 3. Castellum Palotae novum 12 A p. 136. paullum 13 A p. 137. aspectu 14 A p. 137. Zichi 15 corr. ex hybernum 16 die tota A p. 137. diebus totis 17 A p. 137. coeli 18 Ap. 137. Veszpre'mium 19 A p. 137. aspectum 20 corr. expumillis sec. A p. 137. 21 A p. 136. Isth. I Vide Istvánffy 1685. p. JOJ. II Vide Istvánffy 1685. p. 395.

Next

/
Thumbnails
Contents