Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. I. DE ARCIBUS PROCESSUS INFERIOR. ARX VESPRÉMIENSIS 583 quam quod a curia eadem antistitis, ad frontem Arcis usque perrexit, et praeter curiae aedificium basilicam cum nonnullis aedibus circumvenientibus inclusit: reliqua post ob bellorum grassationes adiecta1 sunt, ducentorum plus minus passuum longitudine, lata autem C. Adiecta et specula est ex ea parte, qua arx aditur, in rotundae turris speciem, in qua annus erectionis2 MDCLIII. legitur. Ex ea bellis Turcicis, cum necesse esset scitu, quis oppido adpropinquaret,3 pro numero equitum, peditumque recedentium pulsus aeris campani iterabatur. Transiit autem ad Tureas arx Christianorum regum munificentia plena post occasum Ludovici, cuius4 oppugnationes crebras nunc a christianis, nunc a barbaris Istvánfius partim recenset, sub Ferdinando, partim sub MaximilianoU Annus maxime MDLI. Veszprimio erat perniciabilis, cum malitia Michaelis Ferrei Petrum Petheő successorem Paxii mittere in arcem nolentis interea advolans Turea christianos5 desperatione rerum ex arce se deficientes,6 et clam vallem Abbatissae subeuntes, exploravit, prostravitque. Quorum albentia ossa diu cumulatim illic iacentia7 valli nomen Fejes-völgy imposuerunt. Alioqui bis captam a Tureis, bis et recuperatam a christianis legimusU Extrema vice, cum Vindobonam oppugnatum barbarus adpropera[p. 123.]vit,8 paruit ei vicissim Veszprimium, apertisque eidem portis admisit, quod nequiit contra torrentem adniti; sed postquam audivit caesum, fugatosque,9 eos etiam, qui Palota iterato advenientes, et arcem occupare, tuerique contra christianos volebant, manu propria concidit, arce a sordibus barbarorum repurgata. Erat tamen iam tum facies eiusdem miserabilis, quum duobus plus saeculis perpetuis barbarorum incursionibus, incendiis, depraedationibus, depopulationibusque obnoxia identidem laceraretur. Non deerat ei damnum ab ipsis quoque Hungaris, quum excusso suavi Servatoris iugo in ethnicam prolabi vellent barbariem, ideoque profanas manus loco huic sacro inferre, et obsidione facta evertere olim cuperentT Sed maxime corruit Turearum prima, post prostratum Ludovicum irruptione. Nam non tantum caesum populum, dissipatos sacerdotes, canonicorum alios caesos, alios hinc, et illinc in severam captivitatem abductos, sed etiam arcem concrematam, diruta,10 foedataque11 sacra, profanaque aedificia, signatum is, qui adfuit canonicorum socius, reliquit posteritati. Ex eo tempore cum diu arx sub barbarie l'3 Fol. 287. et 374. 321. ex editione nova. In editione vero Coloniensi prius exstat lib. xvn. fol. 208. posterius fol. 304. lib. xxn.1 k3Nam postquam anno 1551. ab Ali eunucho capta erat, recuperavit eam Ekkius Salmensis anno 1566, exusta arce, et templo eximii operis puncto temporis conflagrato. Istvánf. lib. xxn. fol. 304. Et iterum ubi Veszprimium rursus anno 1593. iuxta Isthvánfium. lib. xxvn. fol. 394. a Sinano ob inertiam praefecti Ferdinandi Speciacasae 'Neapolitani, pari ut 1551. effugii pernicitate capta erat.“ 3Conf. Bonfin. Dec. 11. Lib. 1. fol. 172. 1 corr. ex adjecta 2 corr. ex errectionis 3 corr. ex adpropingvaret 4 corr. ex cujus 5 corr. ex Christiana 6 corn ex dejicientes 7 corr. ex jacentia 8 corr. ex adproperapgs. i22-]ravit 9 malimfugatumque 10 corr. ex dirruta 11 corr. ex faedataque I Quod ad librum primo loco citatum attinet, vide Istvánffy 1724. pp. 287. et 374. Ecce! habes iam, lector benevole, post editiones 1622. et 1683. publicatas tertiam Istvánppi editionem in hoc opere nominatam, quae recte „nova" vocatur, ut quae aetate illa fuit recentissima. Quid autem numerus ille321. velit, non satis constat. Quod ad editionem Coloniensem priorem attinet, vide Istvánffy 1685. pp. 208-207, etp. 304. II Vide Istvánffy 1685. pp. 304., 374. Ceteroquin littera “i” ob nescioquam causam omissa est, cum notae litteris signarentur; qua re factum est, ut post h.) statim k.) sequuta sit.