Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

584 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. gemeret, non potuit non in dies magis foedari: et quamvis est reoccupata, tamen iterum sive adempta, sive impetita a crebris Turearum vicinorum incursionibus lacerabatur. Neque erat ullus Christianorum, qui potuisset ruenti succurrere, sumtuum defectu prohi­bente. Ipsi antistiti quoque, postquam restituta est, peperit laborum satis saltem ex sor­dibus eam repurganti: tantum abest ut reparari potuisset, proventibus Episcopatus hinc, et illinc dissipatis, et [p. 124.] adhucdum perplexis iurium caussis in obscura variorum possessione haerentibus. Olim non praesulem tantum, sed reliqua sacerdotum collegia, praecipue canonicos XXXVI. pro dignitate vixisse* 1 scribit ipse Bonfinius:' at hodie to­tum cum antistite capitulum aegre tantum obtinet, quantum olim unus, vel alter. Celsissimo Principi Emerico Eszterházi, et Primati cum Ecclesiae Veszprimiensi ante­staret, et dirutam saltem basilicam2 restaurare cuperet, omnes proventus, quos totius Episcopatus beneficio prensaret, fuerant in structuram eius impendendi. Neque est, quod toto Veszprimio conspicias, speciosius aliud; eminet ea e rupe, loco veteri, in ruderibus, quam a Gysela excitatam diximus. Navis eius est oblonga, sanctuarium splendidum, sub eo sacellum, Emerici voto sacrum, nuncupatum S. Georgio ob reliquias eiusdem divi Martyris, quas a Ludovico II. eo collatas nescioquae3 temporum iniquitas dissipa­vit. Sed et huic aliud adnexum a sinistris est, cuius lapis sculpto corvi annulum rostro tenentis indicio, Matthiam Corvinum quoque heic olim sacris litasse luculenter innu­it. Caeterum ut ara sacelli Georgium, ita basilica maior Michaelem compluribus sta­tuis, aurato splendore circumstantibus, et hinc S. Stephanum, illinc S. Ladislaum adumbrantibus ostendit. Sunt et plures arae ex utroque latere, ornatu haud humili. Ipsa basilicae absis toto laqueari picta, et aliis super alias figuris Sanctorum distincta, nil nisi augustum quidquam, et quasi cum divinitate quadam ostentat. Tergum templi ab occi­dente bina exornant [p. 125.] pari artificio erectae4 turres, tectis aereis, inauratis, turbi- natisque, et pulcherrimi aspectus. In eadem una horologium, totius arcis, et civitatis symbolum,5 ex utraque turri ostendit, invicem6 insigni campano aere mutationes hora­rum significante. Quatuor sunt eorum altero alterum sono, et pondere aeris antecedente."1^ quae dum pulsantur, tam iucunda concentus invicem certant harmonia, ut musicam cre­deres aere campano nusquam sonantem amoenius. Totum opus ann. MDCCXXIII. perfectum ipsa a tergo basilica innuit, dum sic insit.7 ple sVM ConDeCorata eX rVInls. m ^8 Campanae maximae 60 centenarios gravis peripheriae leguntur: O! sanCta trinitas nos ab Venti VI DoMos, agrosqVe nostros, et Caetera serVa In minori alterius turris dextrae. Christe IesV IVbe Ventis, Vt reCeDat teMpestas. 1 vixisse add. a nobis sec. Bonfini 1581. p. 176. 2 corr. ex basylicam 3 corr. ex nescio 4 corr. ex errectae 5 corr. ex simbolum 6 corr. ex indicem 7 sic! 8 corr. ex a.) 1 Vide Bonfini 1581. p. 176., qui autem haud scripsit de j6 canonicis.

Next

/
Thumbnails
Contents