Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
582 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. loco' Suatoplugum2 Pannoniae, et Marcomannorum Principem sedes habuisse ferunt, antequam HungarC e Scythia secunda migratione advenientes, impetrata ab illo subdole terra, aqua, et cespite, illi demum vitam simul, et regnum bello ademissent. Eodem autem anno Methodium, Slavorum per Moraviam, et Pannonias Apostolum commendatum Svatoplugo uno ore aiunt Inchofferusc) et Iohannes DubraviusT Id si verum est, dubitari nequit templum S. Michaelis et Episcopen Veszprimiensem anno MI. iam floruisse,e,) quum iam abhinc annis plus quam CC. Rex Svatoplugus Sacra Christiana adamarit, fundaritque. Sed vero, ut erat mos Avarum, atque Hunnorum, religionem subinde aversandum, Veszprimium in parem prolapsum casum, Stephanus rex Hungarorum sanctissimus sive reparavit, sive exornavit novo Episcopatu. Par cura et Gyselae adscribi potest, erga basilicam Michaelis, quum vero sit haud absimile pientissimam [p. 121.] Reginam amore divini cultus, regem4 autem documento, et memoria fratris Michaelis eius nominis basilicam non tantum restaurasse, sed et subiecisse sacellum, in quo postea Emerico assiduis precibus, quid eum facere vellet aeternum numen? exoranti, Dei genitricem nova apparitione castitatem imposuisse, perhibeant historiae.s Atque ita cadit omnis altercatio, qua ab aliis negatur S. Stephano, et Gyselae templi, et Episcopatus fundatio, et adtribuitur ab aliisT Caeterum stat sententia Bonfinii basilicam Veszprimiensem propriis Gyselae, S. Stephani uxoris expensis exaedificatam adfirmantis.g)Nam et excitavit eam ex fundamento, et abunde donavit rebus, quae cultui divino, usuique esse solent; uberrimos quoque proventus adiecit,6 unde antistites, caete- raque sacerdotum collegia pro dignitate viverent, et sustentarentur. Accesserunt aliorum quoque Regum munificentiae7 in res sacras monumenta, quibus adeo accrevit8 Antistitis, et Collegii Canonici dignitas, ut passim circumferatur canonicos tricenos, et senos tum Vesprimii, et singulis singula sacella sacrorum causa fuisse, adiunctis duodenis praeben- daristis, qui ex ore canonicorum penderent. Sunt, qui S. Ioannis templum cathedrale fuisse perhibeant, quod a priori paullo inferius in orientem moenibus adnexum penes curiam antistitis adhuc monstrant parietinae. Sed eorum sententiam, alii haud adproba- runt, qui communi, et perpetuo [p. 122.] consensu doctiorum basilicam Michaeleam didicerunt ea dignitate assertam. Alioquin arcis olim ambitus plus nihil complectebatur, cAd annum 88o.' In historia Bohemica? " e'^ Quemadmodum ex Litteris Privileg. P. P. Benedictinis ann. mi. dati clare patescit.111 Conf. auctor Ungar, suis cum Regibus compendio datae fol. 19.lv g'^ Dec. ii. lib. i. fol. 176. et 177. conf. Istvánf. lib. 22. fol. 304/ubi Stephani i. regis opus esse narrat, inibi pag. 466. 1 II III 1 Istvánffy 1685. p. 208. in loco 2 Istvánffy 1685.1. c. Suatepolugum 3 Istvánffy 1685. 1. c. Ungari 4 corr. ex regis 5 corr. ex hystoriae 6 corr. ex adjecit 7 corr. ex munificentia 8 corr. ex acrevit 9 historia Bohemica corr. ex hystoria Bohaemica I Vide Inchoffer 1644. p. 98. II Vide Dubravius 1602. p. 2j. III De his litteris privilegialibus ex Ladislao Turóczio Belius (Matolaius) edoctus esse videtur; in opere enim Turócziifere iisdem verbis illae litterae memorantur. Cf. Turóczi 1729. ff. 19-20. lv Vide Turóczi 1729./" 19. v Vide Istvánffy 1685. p. J04.