Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECTIO II. DE PAGIS PROCESSUS MEDIOCRIS 567 conservari. Nam cum alias, tum imprimis1 anno MDCLXXXIII. grassantibus Tartaris, atque Tureis adeo sunt lacessiti, ut deleto penitus vico, et direptis2 facultatibus,3 circiter LXX feminas4 uxores, et liberos in detestandam Turearum captivitatem abactos per[p. 91.]petuo deperdiderunt. Nunc qui restant vivunt Dei, et regis clementia fortuna gente indigna, a virtute tamen maiorum haud usque huc degeneres. 3. ) Vinár distat a priori quadrante horae in septentrionem;5 paullo propius ex eadem parte Szergény pagus Comitatus Castriferrei, qui fluvio Marezaldirimitur. Tantundem vicina praediola sunt in orientem: Gsobotháza, atque Csögö, neque longius est Gergeli6 in occidentem. Olim vinariorum erat haeredium, quibus tamen iam saeculo circiter decimo, et tertio deficientibus ipse vicus etiam in solitudinem post abiit, paruitque tum7 aliis, tum inprimis8 Kisfaludianae genti, et quia eidem Stephanus Nagy vir florens, et elegantis possessionis, affinitate9 accessit, pari iure praedium hocce obtinens, nova colonia Hungarica non multos ante annos,10 insideri eum permisit. Catholicae sunt religionis, vix uno, alte- roque Lutherano, et reformato admistis.11 Locus est exilis inter silvas, quas etiam exstirpare debent pauperculi, dum facere velint sementem. Modica ergo eis agricolatio, foe- nisecium nullum, nisi cum fluvius alveo suo redditus marginem foenisecari permiserit. 4. ) Gergöli12 vicus priore paullulum melior, et curialis, ex familiola Szalókiensi partem maximam coortus, cui tamen accesserunt postea plures, praesertim postquam Tartarica vastatione [p. 92.] eviluit. Nam et hic solo aequatus erat. Hungari sunt omnes Lutherani, libero cum religionis exercitio, non plane nullis reformatis intermistis. Sed tametsi nobiles sunt, viliori tamen, quam pro gente sua, sunt fortuna et hi, terrenoque sabuloso, pratis nullis, nisi tempestate sicca. Non nihil13 in silvis colligunt pauperculi. Caeterum uti a Vinár in occidentem, ita in orientem a Külső Vath44 dirimitur, habetque in meridiem vicina deserta: Egyedföld, et Por-szalók, contra in septentrionem15 proxime ei adfluit rivus Marezal Comitatus Castriferrei conterminus. 5. ) Külső Vath17 aliter Nagy Vath discernitur suo nomine ab alio Vath, quod ex altera parte Marczali in provinciam Castriferrei refertur, nominaturque Belső Vath}'1' Uterque vicus erat olim Petri Kdldi haeredium, cuius haeredes hucusque utrique vico dominantur, distinguunturque19 in diversas familias quinque: Armbusterianam,20 Zsibrikianamf Perneszianam, et Baloghianam, Horvdthianamque,22 Distat autem Külső Vath a Gergőid3 priori semihorio24 in occidentem, habetque in meridiem, et occidentem conterminos Band, et Szalókf quae deserta iisdem tenentur possessoribus. Terrenum vero Külső Vath26 est partim sabulosa,27 partim tellus pulla, tenax tamen, et maxime siliginis, tametsi et aliorum seminum ferax, cuius tamen foenisecia haud parum rivus Marczaly,28 proxime pagum alluens, a septentrione29 vitiat, et submergit, [p. 93.] Alioquin30 agrestes 1 imprimis A p. 118. in primis 2 corr. ex dirreptis 3 A p. wK. facultatulis 4 corr. ex faeminas 5 A p. 118. septemtrionem 6 A p. n8. Görgely 7 A p. 119. cum 8 A p. 119 .inprimis 9 A p. 119. adfinitate 10 non multos ante annos A p. 119. annos circiter ante duodecim 11 A p. 119. add. quibus tamen omnibus licenciatus, sacrorum caussa, praefectus est 12 A p. 119. Görgöly 13 Non nihil A p. 119. nonnihil 14 Külső Vath A p. 119. Kölsövát 15 A p. 119. septemtrionem 16 corr. ex Belső Vath, de quo vide notam sequentem 17 corr. ex Belső Vath sec. A p. 119., ubi Kölsö Vath 18 Belső Vath A p. 119. Belsö-Vath 19 corr. ex distingvuntur 20 A p. 119. Armbrusterianam 21 A p. 119. Zibrikianam 22 A p. 119. Horvathianamque 23 A p. 120 .Görgöly 24 corr. ex semi horio 25 A p. 120. Szalok 26 Külső Vath A p. 120. Kölsö Vath 27 A p. 120. sabulo 28 A p. 120. Marezal 29 A p. 120. septemtrione 30 A p. 120. alioqui Vinár. Gergölyi. Külső Vath.16