Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

568 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Adorján. Egeralla. Csöglye. ipsi, seu coloni religionis sunt mixtae: plures tamen Augustanae confessioni addicti, cu­ius etiam exercitio pollent libero. Quandoquidem iam ante Turcicas grassationes omnes eiusdem fuerint religionis. At nihilominus catholici templum etiam, olim cum pago de­sertum, sacris suis resuscitavere.* 1 6) Adorján recedit a priori in meridiem aestivum semihorii itinere penes eundem2 fluvium Marczal, qui pariter exili incinctus territorio, a septentrione3 proxime adtingitur desertis Band, et Egyed-földi, paullo tamen longius in orientem sunt termini Szalókienses:4 in me­ridiem vero vix sclopi manuarii iactu remotum habet Egeralla. Duae erant olim familiae, Csomasziana altera, altera Szakdlyiana,5 quarum primores locum nomine Adorjánháza, armis meruerunt, impetraruntque. Neque deerant postea, qui vestigiis maiorum insi­stentes praeclaram saepe operam bellis publicis, praesertim vero Turcicis praestiterunt, sed vero post subversa fortuna regni, ipsi saepe sedibus pulsi et iterum restituti, quum armis nequirent, stiva coacti sunt vitae quaeritare rationes. Quare etiam adaucti in plu­res iam lineas divisi sunt, quam qui possint terreni exilis angustiis nobilitatem tueri. Est equidem eis silva, sunt et aquae, sed humus hinc glareosa, illinc pulla,6 alibi sabulosa pauculum, non nihil7 fert siliginis, triticique, et aliorum seminum, qui tamen vix suffi­ciunt toti pago. [p. 94.] 7. ) Egeralla8 priori, uti dictum est, ad iactum sclopi vicinus in meridiem, ideoque pari, si non minori territorio. Nam quadrante horae vix dissidet a vico Csögle in septentrionem.9 Et quamvis in orientem paullo longius videtur extendi ad Szalók10 usque, et Dobron, magna tamen terrae illic angustia est, et non nisi11 alae instar arctissime porrigitur. Caeterum nec terrae qualitas melior est, quam in priori: nam, uti memoravimus, vi­cina. Et quemadmodum in Adorján, ita heic etiam duae olim familiae nidulabantur, Boncziana, et Egerallyiana, utraque armis praeclara, quibus successerunt plures iure paterno, et materno propagati; ex quibus prioribus Bonczianis adhuc nomen tenenti­bus, Egerallyiana, Ferencziana, iam adpellatur. Utriusque nobilitatem testantur Litterae Regiae, et episcopales Paulli Abstemii episcopi Transilvaniae et administratoris ecclesiae Nitriensis, quibus anno MDLXIX. documentum donationis, et possessionis praebetur.' 8. ) Csöglye priori vicinus, familiis Piriti, Biro, Búzás,12 Barcza, Gyarmathi,u Ferenczi,14 Ambrus, Farkas, Peter ff T Dömje'n, Gáncs, Veres, Antos, Érsek, Bende, Nagy, et Szabó, no­bilis, confessionis Helveticae, quibus et liberum exercitium, pastor, et templum, pulch­re, lateri occidentali, adstructum est: in eoque communiter cum vicinis Adorjánensibus, Egerallyensibus, Piriti[p. 95 ]ensibusque16 cultum divinum exercent. Nam priores domi pastoribus17 destituti, ludimagistris iuvantur; alioquin18 quoties tempus permittit, singuli 1 A p. 120. resuscitare non pridem occoeperunt 2 A p. 120. eumdem 3 A p. 120. septemtrione 4 A p. 120. Szalókienses 5 A p. 120. Szakalyiana 6 Ap. 120. add. et iterum 1 non nihil A p. 120. nonnihil 8Ap. 121. Egerallya 9 Ap. 121. septemtrionem 10 A p. 121. Szalok 11 non nisi A p. 121. nonnisi 12 A p. 121. Búzás 13 A p. 121. Gyarmathy 14 A p. 121. Ferenczy 15 A p. 121. Peterffy 16 corr. ex Pirititiensibusque 17 A p. 121. pastoratu 18 A p. 121. alioqui 1 Hoc diploma in Libris Regiis non repertur, sed in archivis Cancellariae Hungaricae Regiae reperiuntur litterae Consilii Regii Locumtenentialis, in quibus pagos Egeralja et Jánosi anno ij6j. (et non 1569.) a Ferdinanda 1. rege familiae Boncz esse donatos ponitur. Vide MÓL A 2j, Magyar Kancelláriai Levéltár, Litterae Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici 1J48, nr. 44-4. Quod ex schedulis Illésianis didicimus. Vide MÓL Illésy BO 119.

Next

/
Thumbnails
Contents