Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 559 confine praedium Dolosd, a meridie praedium Repcze, utrumque1 Zichianum2 in occi­dentem est Csatka, et in septentrionem3 praedia Tesze'r, et Aka, quamvis Aka iam insi­deri4 [p. 74.] occeperit,5 FiáthiP loci possessoris indulgentia. Locus vici parem obtinet declivitatem, inter salebrosas silvas, quas incolae exstirpare habent necesse; alioqui agri­colationis modus non est. Sunt autem partim catholici, partim Lutherani. 27. ) Csernye priori vicinus, et natione, colonorum copia, sorteque vivendi suppar. Slavi enim sunt, quamvis omnes Lutherani, occuparuntque hunc locum iam a saeculis duobus desolatum, ideoque silvis obsitum anno MDCCXXIV, in cuius exstirpatione adhuc laborant, positione pagi depressa, in obscura valle, prope rivulum, qui Albam properat, Galyam.1 Sed et eiusdem C.8 Zichy9 possessio est, misera10 conditione, solo sabuloso, et magna cum industria fertili. Vicini autem sunt ei ab oriente praedia Gyón, et Pázmánd,u Inota a meridie, eiusdem omnia ditionis, et ab occidente Szápárj eiusdem nominis do­mini, nec non Dolosd ab aquilone. 28. ) Dudár cedit Cseténion in occidentem quadrante milliaris interstitio, pari declivi­tate, et terreno, religioneque reformata, ditione variorum, partim14 Terstyánszkiorumj 16 Vigyázoiorum,17 partim vero Vörössiorum,18 Sunt autem ei contermini a meridie vicus Nana,19 ab occidente Esztergálj et Oszlop a septentrione.21 [p. 75.] 29. ) Nána eorundem dominorum nova colonia reformata, non plane nullis catholicis in­termistis, qui anno MDCCXXX. locum ab annis plusquam quadraginta desolatum in­ter lucos, atque silvas faginae materiae occupaverunt, profeceruntque ardua industria, aedicularum quamplurium22 positione, agris viscidis, et paucis, terreno ab oriente aesti­vo terminis Csetény, et hiberno23 praedio Jást, pago autem Tés, et Pere praedio a meridie, ab occidente praedio Veim, et a septentrione24 finibus Dudár25 circumvento. 30. ) Oszlop exilis pagellus novae coloniae Germanicae, cum Slava mixtae, catholicae re­ligionis, ditionis Csesznekiensis, inter silvas loco erecto,26 inter Csesznek, Sz. Király,27 Hagymás, Koromla, Csetény j et Dudar, quorum hoc postremum iacet ad orientem drammatis interstitio, illud paullo longius ad orientem aestivum. Ad septentrionem29 Hagymás, et Koromla, et reliqua in meridiem, omnia prope. Solum ubique collinum, montosum, atque silvestre, modicae item agricolationis, foenisecii pene30 nullius, tamet­si vitem etiam posuerint, fructu tamen nimis exili, et exiguo. Paret comiti Eszterházi.31 31. ) Sz. Király32 eiusdem dominii Csesznekiensis pagus Hungaricus, reformatae religionis libero permissus exercitio, abest33 a priori semihorio34 in meridiem, loco collino, exstir­pato inter silvas, sub arce Csesznek dram[p. 76.]mate remotus in septentrionem.35 In oc­casum vicinum ei est praedium Keresztur; quo a pago Varsányi dirimitur, et in meridi­em pagus Sz. László37 uno milliari monte intermisso. Sunt ei et vineae38 fructus exilis. 1 A p. 109. add. C. Io. 2 A p. 109. Zieht 3 A p. 109. septemtrionem 4 iam insideri A p. 109. insideri iam 5 A p. 109. occoeperit 6 A p. 109. Fiat ii 7 corr. ex Galyam sec. A p. 109. 8 A p. 109. add. loannis 7 Ap. 109. Zichi 10 A p. 109. add. et incipiente 11 * A p. no. Paczmand 12 Ap. no. Szapár 13 A p. no. Csetenio 14 A p. no. add. Stephani 15 A p. no. Terstyanszky 16 A p. no. add. partim Matthiae 17 A p. no. Vegyazó 18 Ap.no. Veresiorum 19 Ap. no. add. Veim 20 Ap.no.Esztergál 21 A p. no. szeptemtrione (!) 22 A p. no. complurium 23 corr. ex hyberno 24 A p. no. septemtrione 25 A p. no. Dudar 26 corr. ex errecto 27 Sz. Király A p. no. Szentkirály 28 A p. no. Cseteny 29 A p. no. septemtrionem 30 A p. no. paene 31 comiti Eszterházi Ap. no. C. Fran. Eszterhazi 32 Sz. Király A p. no. Sz. Király 33 A p. no. abest 34 corr. ex semi horio 35 A p. no. septemtrionem 36 Ap.no. Varsany 37 Sz. László A p. no. Sz. László 38 A p. no. add. novi cultus Csernye. Dudár. Nána. Oszlop. Sz. Király.

Next

/
Thumbnails
Contents