Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 555 orientem, est pagus Geese. Ex ea parte intercedit ei silvae aliqua modica positio, reliqua sunt plana, et aperta, [p. 66.] Ipse pagus tumulo cuipiam subiacet in orientem, eximia colonia religionis catholicae, cuius templum eidem insistens tumulo ab longinquo se praebet visendum. Paret autem episcopo Iauriensi. 11. ) Gecse viculus exilis Episcopatus Veszprémien sis' incolitur ab hominibus religionis ex catholica, reformata, atque Lutherana mixtae. Ita tamen invicem concordes,2 ut quum evangelici soli gaudeant exercitio divini cultus, reliqui cum eis non dissideant, quin ad preces diurnas simul quotidie confluant, non nisi3 sacrorum caussa ad suos subin­de coetus, catholicis, et reformatis excurrentibus. Est eis collis obiectus a septentrione,4 quem vitibus excoluerunt. Ex eadem parte versus ortum est eis confinis pagus Szenesén, et versus occasum pagus Gyarmath,5 uterque ex Comitatu Iauriensi, et uterque vix ad iactum tormenti remotus, inter quos6 praedium est Boda,1 8 quod partim Episcopatus Veszprimiensis,9 partim Csuzii10 possident. Caeterum Patona est paullo longius millia- ri fere Germanico in orientem, in meridiem autem aestivum Vanyola parvo interstitio, Vaszar autem proxime iam adiacere diximus. Atque inde intercedit silvula, et agelli mo­dicae agricolationis. 12. ) Ványolau eiusdem episcopatus possessio, religione evangelica, cuius caussa templum ei, et minister12 libere permittitur. Recedit [p. 67.] a priori in orientem hibernum13 inter silvas, et nemora, depressa positione, paucissimis agris apertis, terreno arcto. Nam reve­ra hoc etiam proxime incingunt ab oriente Saágh,14 et Szent Ivány'5 Papensis dominii, a meridie pagus Csóth,Xb et ab occidente iterum praediola Nyőgér,'1 et Szalmavár variorum, nec non Gardon Takácsiorumx% a septentrione.19 13. ) Patona eiusdem vicus religionis, sed ditionis o 1 i m diversae. Dominabantur20 enim ei, partim Csuzii, partim Ladislaus Vörös,21 partim vero Stephani Török derelicta vidua, donec successu temporis ditioni I o s e p h o Festeticsianae adseriberetur. Est autem in finibus Comitatus Iauriensis, cuius locos ab occi­dente Szenesén, et a septentrione22 Kajdr, et Patka praedium P.P. Paullinorum23 habet conterminos. In provinciola vero sua adstant ei ab oriente praedia Répás,24 Nagy, et Kis Dém.25 Inde Sdgh2b accedit a meridie, quemadmodum etiam Gardon, et in occidentem Szalmavár27 Vaszar, et Gecse. Undique silvae, et nemora vicum incingunt, amoeno agro­rum apertorum28 interstitio, solo sabuloso, et industriam poscente. In orientem obiectos colles vite obvestire inceperunt29 albuli, sed exilis fructus. Prata sunt nulla, nisi per sil­varum intercapedines foenum ab eisdem colligatur. Alioqui aedicularum copia fere ma­ior est, quam pro terreni, quod colunt, portione. Nam idcirco recurrunt30 ad vicina prae­dia.31 Incolae evangelici libero fruuntur exercitio. 1 A p. 104. Veszprémiensis 2 corr. ex concordi 3 non nisi A p. 104. nonnisi 4 A p. 104. septemtrione 5 A p. 104. Gyarmat 6 corr. ex interquos 7 A p. 104. Bóda 8 A p. 104. add. huius comitatus 9 A p. 104. Vespremiensis 10 corr. ex Csuzi; A p. 104. Csuszii 11 A p. 105. Vanyola 12 A p. 105. ludimagister 13corr. ex hybernum 14 A p. 105. Saag 15 SzentlvdnyA p. 105. Szentivany 16 A p. 105 .Csőt 17 A p. 105. Nyőgér, et add. Francsiczii 18 A p. 105. Takacsiorum 19 A p. 105 .septemtrione 20 A p. 105. dominantur 2 A p. 105. Veres 22 A p. 105. septemtrione 23 A p. 105. Paulinorum 24 A p. 105. Répás 25 A p. 105. add. quorum duo priora tenet Adamus Mischi et Disznosi, posterius autem Meszleni. 26 A p. 105. Saag 27 A p. 105. Szalmavar 28 A p. 105. apertiorum 29 corr. ex incoeperunt 30 Nam... recurrunt A p. 105. Scilicet et heicpro annuo aere recurritur 31 A p. 105. add. praesertim in Nagy Dém Gecse. Ványola. Patona.

Next

/
Thumbnails
Contents