Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

556 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Tamássi. Sz. László: eius balneum: Gyiróth. Románd. 14. ) Tamási1 distat a priori milliari uno Ungarico2 in orientem in acclivi pede silva­rum Bakonyiensium, habetque ab oriente conterminum praedium P.P. Benedictinorum Gerencsér, ad iactum sclopi dissi[p. 68.]tum inter silvas. Longius est tamen ex eadem parte vicus Szent László2 inde tantundem4 Fenyőfénys praedium, et vicus Tessér6 in me­ridiem. Pari intervallo inter occidentem, et septentrionem7 praedia Kis,8 et Nagy Dem, atque in septentrionem9 drammatis unius interstitio, praedium Hathalom Talliániorum,10 nec non C. Nádasdiorumn Gicz. Praeterquam autem, quod12 hos inter fines, parca est agricolatio, etiam multum uliginosa adeo, ut nisi sit sicca anni qualitas, anno pluvio gi­gnatur nihil. Caeterum defectu13 soli proprii usurpant pro decimis praedium Hathalom, lignorumque ad laurienses devectione sublevant miserias domesticas. Domos posue­runt sparsim, qua licuit, et in his medium templum exercitii liberi evangelici, cuius religionem incolae profitentur. Erant olim subiecti Ioanni Lengyel,14 parent hodie C. Eszterházio PapensiN 15. ) Sz. László16 eiusdem comitis pagus evangelicus, suo pollens libero religionis exerci­tio, distat17 a priori in orientem semihorii itinere inter silvas, habetque confines ab orien­te pagum Sz. Király,12 a meridie Fenyeőfény,19 Gerencsér20 ab occidente, a septentrione21 Csehid, atque Gyiróth?2 Pulchra in eo est dominii villicatio, et contra eam in pagi fine meridiano fons aquae nitrosae, coloris caerulei, et albidi, medicataeque virtutis, ob cu­ius rei famam balneum,23 solide, et oppurtune ab eodem hero instructum, a compluri­bus vicinis frequentatur. 16. ) Gyiróth eiusdem vicus dominii [p. 69.] insistit loco declivi, et aperto silvarum Bakony uno milliari remotus a sede domini Csesznek, quamobrem carus comiti multa eius pro­pensione fovetur. Nam et templum elegantis fabricae eiusdem heri expensis exstru­ctum24 accepit, et omnibus ornamentis, quae ad ecclesiae commodum et opportunita­tem25 opus sunt, praecipue condecoratum. Incolitur autem a Germanis religionis catholi­cae, quos ante nonnullos annos26 ex Mosoniensi tractu nova idem comes deduxit colonia. Ii ergo locum olim salebrosum, et silvestrem sat laudabili industria excoluerunt, tametsi et ipsis proxime adiaceant ab oriente pagus Varsány, a meridie Sz. László21 Csehida prae­dium Márffianum28 ab occidente, et a septentrione29 pagus Románd?° 17. ) Románd31 priore paullulum minor, sed pariter novae coloniae Germanicae, ante aliquot annos32 partim ex Mosoniensi ora,33 partim ex partibus34 imperii i s t h u c deductae. Olim propius Gyirotho vicinus erat, uti templi veteris parietinae adhuc ibidem exstantes, et rudera pagi ostendunt. Sed novi hi advenae posuerunt aediculas iam remotius paullulum inter silvas, loco pariter exstirpationis, et culturae indigo, in cuius 1 A p. 105. Tamasi 2 A p. 105. Hungarico 3 Szent László h. p. 105. Szent-Laszló 4 A p. 105. tantumdem 5 A p. 105. Fenyöföny 6 A p. 105. Teszér 7 A p. 105. septemtrionem 8 A p. 105. add. De'm 9 A p. 105. septemtrionem 10 A p. 105. Taljaniorum 11 A p. 105. Nadasdiorum 12 autem quod A p. 105. quod autem 13 corr. ex deffectu 14 A p. 106. add. a quo in Eszterhaziorum ditionem devoluti 15 C. Eszterházio Papensi A p. 106. C. Francisco Eszterhazi 16 Sz. László A p. 106. Sz. László 17 A p. 106. differt 18 Sz. Király A p. 106. Sz. Király 19 A p. 106. Fenyőfény 20 A p. 106. Gerencsér 21 A p. 106. septemtrione 22 A p. 106. Gyirot 23 A p. 106 .balineum 24 A p. 106. add. nuper 2S A p. 106. oportunitatem 26 quos... annos A p. 106. quos annos circiter ante octodecim 27 Sz. László A p. 106. Sz. László 28 A p. 106. Marjpanum 29 A p. 106. septemtrione 30 A p. 106. Romand 31 A p. 106. Romand 32 A p. 106. add. octo confluxit 33 ex... ora A p. 106. ex eodem comitatu Mosoniensi 34 partibus A p. 106. aliis provinciis

Next

/
Thumbnails
Contents