Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
552 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Acsád. Dereske. nobiles tantos,1 praesertim, quum neque vestigia silvae adparerent, et solum glarea mistum, frumentum ferre non posset, nisi fimo, et aratris validissimis subactum. Pascua praeterea, et foenisecia nulla. Itaque clare adparuit incolas olim ex una, alterave domo nobili continua propagatione, dispertitioneque in tantas possessionis redactos angustias misere, et minime nobilitati gentis conformi sorte vivere: vix enim uni, alterive aliqua modica possessionis, et aedicularum praestantia est, eademque non ex proprio terreno, sed alieno paratur, distribuiturque2 conductis pro censu agris, ac distinguitur, qui a vicinis tenentur nobilibus. Ex ea parte, qua in occidentem inferius Görsön spectat, adiacet ei curia Király földe? et in ea mola in rivulo, quem Tapolczam nominant, usibus inserviens4 variorum possessorum.5 3. ) Acsád recedit in eandem partem ad iactum tormenti,6 paullo tamen inclinatius versus Austrum, distatque pari fere intervallo in septentrionem7 * * a Papa; vicus exilis, curialis, pari gente, religione, atque solo, multo tamen exiliori territorio. Nam ab ortu terminatur praedio Juhászt? vix longius, quam ad iactum tormenti [p. 61.] distante. Ex eadem parte paullo inclinatius in orientem pari ab eo est intervallo praedium Mátyusháza? inde versus meridiem accedit terrenum Mezőlakiense adeo prope, ut ob anserum quoque transmigrationes saepe altercandum sit utrinque. Neque multo longius distat ab eodem in septentrionem10 * praedium UjfaluP Caeterum nullae heic silvae, arundo nulla, pa- scuandi facultas parca, ager glareosus, aediculae paucae, et nonnisi ad extremam necessitatem. Adeo heic gens nobilis,12 a bellicoso suo genere minime degener, eviluit, ut miserorum quorumvis agrestium13 instar, difficulter spiritum trahant. Multis, quod conserunt, non sufficit, quin aere quot annis14 redimant vivendi modum, nempe frumentum. Natale hic solum est familiae Acsadiana e.15 4. ) Dereske16 paullulum maior priore, sed haud maiore17 benignitate terreni. Nam neque silvis, neque pollent aquis potabilibus, solum praeterea tenax, glareosum, laetaminis indigum, fert aliquid siliginis in meridiem, sed triticum, hordeumque18 reformidat; ideoque incolis frumentaria re haud sufficit. Foeni etiam aere singulas vecturas19 singuli pro tempestate praesertim sicca indipiscuntur. Nimia enim temporum malignitate tam arcte terrenum loci contractum est, ut multum a metis, et finibus antiquissimis defecerit.20 Anno, ut aiunt MCCCXLVII. in orientem extendebatur usque ad fluvium [p. 62.] Bitva,21 in occidentem ad Nyárád?2 et iterum in meridiem ad DákaP ' Quibus locis etsi hodienum24 interiacent, tamen illis, quibus olim distinguebantur, metis sunt destituti. 1 nobiles tantos A p. ioo. tantos nobiles 2 A p. ioo. distinguiturque 3 A p. ioo. Kiralyfólde 4 A p. ioo. add. Francisci Perrakovics 5 variorumpossesorum A p. \oo. praeter alios possessores 6Ap. ioi. add .a priori 7 A p. ioi. septemtrionem 8 Ap. loi.Juhazi 9 Ap. ioi. Mattyúshaza 10 A p. ioi. septemtrionem 11 A p. ioi. Újfalu 12 A p. ioi. add. alioqui 13 corr. ex aggrestium 14 quot annis A p. ioi. quotannis ls Ap. ioi. add. Sed vero quum tam humili sorte pagus sit, tam alte tamen divinitus elatus est, ut ex suo gremio, toti comitatui propagarit magistratum. Excellentissimus Adamus Acsadi enim, antistes, et supremus comes Vesprimiensis, regiaeque aulae Hungaricae cancellarius, atque Hungáriáé regis a consiliis intimis, ex eodem hoc vico nomen, progeniemque extulit, hodienumque eiusdem genti, mola viculo vicina in orientem habetur. Feliciter! 16 A p. ioi. Derecske 17 A p. ioi. maiori 18 A p. ioi. ordeumque 19 A p. tox. vehes 20 corr. ex deffecerit 21 A p. ioi. add. contra 22 A p. ioi. Nyarad 23 A p. ioi. Daka 24 corr. ex hodiernum sec. A p. 102. ' Vide diploma Ladislai Vicepalatini d. 5. Iui. 1347. promulgatum, ubi termini pagi Dereske describuntur. MOL DL. nr. 41043.