Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 553 Ostendunt ea litterae, quibus ad mandatum olim Ladislai vice palatini1 revisa cuncta, et suis metis incincta clarissime ad annum, quem praemisimus, referuntur.1 Interrogati ergo a nobis, cur veterem terminorum distinctionem repetere negligerent, responderunt,2 se multo esse tenuiores, quam ut iis, quibus incinguntur dominiis, auderent, vel quirent, etiam pro iustitia3 disputare.4 Erant5 enim pauperculi, cum terreni, ut diximus, angustiis, tum ob perpetuas calamitates temporum. Alioqui prosapia est nobilis, sem- perque armis dum opus erat, regi suo fortissime adfuit, tametsi per affinitates, et filiolarum matrimonia libertini6 quoque sint intermixti. Mixta etiam sunt religione. Nam alii catholici, Lutherani sunt alii, plures tamen reformati.7 5. ) Két-Tornyu Laks nomen accepit a turriculis duabus, queis tempellum eius olim ornatum erat, quarum tamen una post, temporum iniuriis diruta9 plane,10 altera mansit tantummodo,11 ex calamitatibus tantis. Saepius enim saeculis superioribus vicus abivit in exilium, atque desolationem, praesertim ob arcis Papensis, crebris obsidionibus obnoxiae, [p. 63.] propinquitatem.12 Distat enim ab eadem aegre ad iactum tormenti in meridiem, loco plano, et campestri, modico tantum a meridie se eidem insinuante dumeto. Atque ex eadem parte est ei vicinus pagus Dáka, cum quo suum terrenum miscet, et in hibernum orientem pagus Nóráp'3 paullo longiori interstitio. Proxime tamen accedit ab occasu vicus Borsos Győr.'4 Ea ergo territorii angustia incolas multos non patitur, inservit tamen usibus15 partim16 Tersztyánszkiorum'7 partim18 Somodiorum,19 quorum indulgentia libere eis religionis20 reformatae exercitium permittitur.21 6. ) Dáka recedit a priori in occidentem hibernum22 iactus tormenti interstitio, vicus nihil copiosior, vixque maiori terreno. Nam praeterquam, quod Két-tornyu Lak prope est, propius sunt fines Poddriensis23 praedii, et vici Nyáradiensis24 in occidentem, neque longius multo recedunt ab eodem in septentrione25 territorium Borsos Győriense, et ab oriente Noräpiense,26 et Kupiense27 a meridie. Paret alioquin28 Comiti Nádasdi,29 incolis reformatis, qui religionis caussa30 in viciniam excurrunt Két tornyu Lakiensem31 cultus divini gratia. 7. ) Mezző lak22 vicus apertus, et omnium oculis expositus in planitie Papensi respicit Dákam33 in meridiem quadrante unius milliaris, habetque ex ea parte conterminum praedium Théma P.P. Paullinorum34 Papensium, ab occidente vero vicinum ei35 est terrenum Békássiense,36 cuius pagum [p. 64.] tantum non alloqui potest ob propinquitatem.37 1 vice palatini A p. 102. vicepalatini 2 add. sec. A p. 102. 3 A p. 102. iustititia (!) 4 A p. 102. add. qui hic 5 A p. 102. qui luerunt (?) 6 A p. 102. liberti 7 A p. 102. add. quipropterea domi etiam ex ore ludimagistri in sacris pendent, catholicis Papam, Lutheranis vero in Alacson sacrorum caussa excursantibus. 8 Két-Tornyu Lak A p. 102. Két-tornyú-Lak 9 corn ex dirruta 10 diruta plane A p. 102. plane diruta 11 A p. 102. tantummodo 12 corn ex propinguitatem 13 A p.102 .Nordp 14 A p. 102. Borsos-Gy or 15 A p. 102. add. et dominio partim excellentissimi cancellarii, Adami Acsadii 16 A p. 102. add. vicecomitis Stephani 17 corr. ex Tresztyánszkiorum; A p. 102. Tresztyanszkii 18 A p. 102. add. Adami 19 A p. 102. Somodii 20 A p. 102. add. quam colunt 21 exercitium permittitur A p. 102. permittitur exercitium 22 A p. 103. hybernum 23 A p. 103. Podariensis 24 A p. 103. Nyaradiensis 25 A p. 103. septemtrione 26 A p. 103. Norapiense 27 A p. 103. Kúpiense 28 A p. 103. alioqui 29 comiti Nádasdi A p. 103. comitibus Nadasdiis 30 A p. 103. add. uno tantum ludimagistro instructi 31 Kéttornyú Lakiensem A p. 103. Kettornyúlakiensem 32 Mezző Lak A p. 103. Mezőlak 33 A p. 103. Dakam 34 A p. 103. Paulinorum 35 A p. 103. eidem 36 A p. 103. Békásiense corr. e.* propinguitatem Két-Tornyu Lak. Dáka. Mezeő Lak. Vide notam nostram priorem.