Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
548 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Abbatis Szirczensis apud Innocentium' tertium aestimatio: aedes heic sacrae celebritas: depopulatur a Tureis: impetratur per Thurium: Series abbatum. Beatae Genetricis* 1 * crebrae, atque copiosae instituebantur peregrinationes. Ea re audita Pontifices Romani, inprimis3 Innocentius4 III. tanta habuit existimatione5 Abbatem Szirczensem, ut ei caussam inter praesulem Quinque-Ecclesiensem, et Abbatem Földváriensemb anno MCLXXXXIX. Tertia Calendas Februarii dato Laterani diplomate commiserit decidendam. Imo7 vero referente Manriqueo8 ad annum MCCXXX. Cap. VI. num. VIII.1 Gregorius IX. cum Beati Virgilig Antistitis Salisburgensis canonisationis processum vellet institui, Abbati eundem Circensi, praeter Abbatem S. Crucis in [p. 53.] Austria commendavit. In summa, aedes erat B. M. V. sacra, et pro dignitate rei tantae auctoritatis, ut nequiverit expensis vel ditissimi cuiusvis claustri exstrui. Sed uti cum Ludovici II. interitu totius regni in primis orae istius cultus penitus concidit: ita Szircz etiam nostrum in ruinas abiit deplorabiles. Turea enim regionem occupante, Claustri ruinae, delubris, et domiciliis barbaricis in urbe maxime Alba-Regalensi,i0 debuerunt inservire. Quoad vero eiectis Tureis, ora Christianis restituta est, claustrum quoque in publici aerarii regii usus cessit. Quod tamen post familia celebris Thurianan a Maximiliano II. impetravit pro VIII. M. florenorum,12 abbatibus nihilominus tituli solius causa constitutis. Eorum praecipui fuerunt Michael Monoszlai V. Capituli Iaurinensis canonicus atque custos, nec non Baro de Hedervdran electus episcopus Scopensis, qui Abbatiam hanc ordini suo Cisterciensi14 anno MDCLIX. die XX. Octobris in manus Abbatis Campi Liliensis in Austria, resignavit. Primus ergo ex hoc ordine, qui Szirczio nostro abbas a Leopoldo anno MDCLX. die XXVI. Maii praefectus est, fuit Martinas Uifalussi,15 qui uti Hungarus erat natione, ita haud parum contulit ad recuperationem, restaurationemque Abbatiae [p. 54.] in alienas manus prolapsae, multo forte plus facturus, nisi incaute Papa ad Badacson excurrentem, Turea inter duos pontes, quibus in oppidum Szaladiense Keszi itur, interemisset. Eo vero hic sublato, Leopoldus abbatiam abbati Campi Liliensi16 anno MDCLXXXXVII. die XXV. Septembris restituit. Is ergo cum ipse abesset, suos ibi tenuit, rerum sacrarum, et familiarium administros, eousque, donec pertaesus laborum, et molestiarum, quae in regno turbis pleno, tunc occurrebant, destinato XXXI. M . florenorum pretio, rege ipso consentiente in perpetuum valiturae donationis Abbatiam eandem Szirczensem, cum omnibus iuribus, et usibus in Conventum Henricoviensem17 in Silesia, transferret. Factum id est anno MDCCL, quo dominus Henricus Koler,n conventus eiusdem abbas et vicarius generalis, vir probatae pietatis, pretium id deposuit, missis illico patribus duobus Papam, abbatiae Szirczensis administris, fqui uti erant tempora tumultuum in regno plena, ita etiam, quae recuperata erant, et restaurari coepta,19 iterum in praedas militis tumultuantis, et novas ruinas reciderunt. Neque abbatia poterat20 recuperari, nisi annis MDCCX. et XI. quibus in quietem rediit, motibus civilibus 1 corr. ex Inocentium 2 Ap. i66. add. gratia 3 A p. i66. in primis 4 corr. ex Inocentius 5 A p. i66. aexistimatione 6 A p. i66. Földvariensem 7 A p. i66. immo 8 corr. ex Maririques sec. A p. i66. et Manrique 1642—1659. IV. p. 406. 9 A p. 166. Vergilii 10 A p. 166. Albaregalensi 11 Ap. 166. Thuryana 12pro... florenorum in ms. A p. 166. in nota b.) ponitur. 13 A p. 166. Hedervara 14 A p. 166. Cisztercziensi 15 A p. 166. Ujfalussi 16 Campi Liliensi A p. 167. Campililiensi 17 A p. 167. Henrichoviensem 18 rectius Kaiért 19 corr. ex caepta 20 Ap. 167.poterant 1 Vide Manrique 1642-1659. IV. p. 406. Cf. Bél 1989. p. 124. not. 119.; ibidem vero in translatione erronee „Maririques" legitur, ac etiam ipsa translatio vitiosa est. Vide ibid. p. 54.