Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. II. DE OPPIDIS. PROC. SUPERIOR. OPPID. CSESZNEK, SZIRCZ 547 mixtae, suburbia ampliantibus. Reliqua investigare non potuimus, suspicione hominum, de nostra dexteritate, et studio Papae illustrandae, nescio quid damnosi interpretantium prohibiti. Scilicet id accidit nobis Papae, quod medicis apud aegros repellentes pertinaciter, quae prosint. Alioquin1 * templa oppido sunt tria: Parochiae unum in foro, cui plebanus inservit, alterum P.P. Paullino[p. 51.]rww3 intra orientem, et meridiem, in platea ampliore, quae versus Tapolczam vergit, P. P. autem Franciscanorum tertium,4 novum quartum F. F. Misericordiae. II. Oppidum Csesznek Erat olim oppidum sub arce eius nominis nundinarum gaudens privilegio, cuius tamen nomine, cum iactura libertatis, et coloniae antiquae deperdito, restat vilis tantum pagel- lus aediculis per declivia farculae5 radicum sparsis. Pulchrior viculi situs, quam fructus. Undique obiectis silvis planities intermissa frigoribus crebris uritur, neque saepe permittit agros admaturuisse,6 seminibus solo duro, et tenaci, tempestate maxime sicca, sive suffocatis, sive aliter concussis. Sed pomis, pyris, prunisque gignendis solum nusquam uberius aliud. Cuncta obumbrantur arboribus paene sativis.7 Hungari sunt incolae, religione mixta, ditionique8 parent Eszterházianae.9 III.10 Szircz Hoc etiam ad oppida olim relatum muro pulchro incingebatur.11 Ha b u i t et claustrum,12 quod in litteris antiquioribus audit Zircha > vel abbatia CzirczensisP Condidit eam Eme\p. 52]ricus Belae III. filius anno MCLXXXXVIII., dato peculiari privilegio, collatis vicis, exstructoque magnifico monasterii, et templi aedificio. Erat in similitudinem crucis erecta aedes, quadrato tota, et tesselato lapide, fenestrarum, ianuarumque, et columinum saxis mire vermiculatis, politisque, structura ampla, et undiquaque augusta. Cui haud minori splendore adstructum fuit monasterium, ex ea parte, qua in meridiem respicit, iuxta rivulum uberem, et aquae saluberrimae, piscinisque idoneae. Totum opus murus unus passuum circiter trium milliarium ambitu circumveniebat, spatio domiciliis haud vilibus oppleto, oppidi speciem, et fortunam referebat. H i c ad14 aedes15 a *16 Szircz procul dubio intellexit Bonfinius,17 quum Andreám i. in Bakoniensem silvam deductum ad crucem suam, quam Stercziam18 nominat, obiisse, et Tihani sepultum tradit. Decade ii. Libro m. pag. 202. scqq.1 1 A p. 97. alioqui 2 nota marg. add. a nobis 3 Paullinorum A p. 97. Paulinorum 4 A p. 97. add. ad occidentem, sed et reformati permittuntur extra antiquum, quod adhuc habent, oratorium, domum publicam (?) facere. Religionis suae exercitia, Lutheranis prorsus vetita. 5 sic et in ms. A p. 97. 6 A p. 97. admaturavisse; idem add. messem 7 corr. ex stativis sec. A p. 97. 8 A p. 97. ditione 9 A p. 97. Csesznekiensi 10 A p. 97. add. oppidum 11 A p. 97. add. sed quum iam ad vicos transivit, ibi est evolvendum 12 add. A p. 166. Szirczense 13 A p. 166. Circensis 14 A p. 166. add. quod 15 corr. ex aedis 16 A p. 166. add. Hoc 17 intellexit Bonfinius A p. 166. Bonfinius intellexit 18 A p. 166. Sterziam Aut horis curiositas hic subsumpta: Templa.1 II. Csesznek. III. Szircz: Conditur ab Emerico Belae III. Regis filio: Vide Bonfini 1581. pp. 202-20J.