Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 535 est.1 Alioquin,2 quae3 est inter omnes concordia, divini cultus diversitate non minuitur. Neque tamen ideo matrimonia invicem4 facile miscent, quod bene concordent5 invicem. Singuli enim malunt suorum6 iungi connubiis, quam alienis, adolescentibus porro, quam adultis. Invisa et hic7 sera virginitas. Sed et multis, quae nondum annos pubertatis8 impleverunt, iam tamen rei familiaris scientiam,9 matronalemque inesse gravitatem, conspicias,10 eum ad modum tamen, ut suavitas puellaris11 virginali concertet12 verecundiae.13 Quocirca tenerae subinde nuptae gravibus aetate viris,14 saltem annis nimiopere disparibus elocari advertas. Non equidem inficior esse, quae contemerato pudore,15 et decipiunt maritos, et ipsae decipiuntur: nihil tamen obsunt honestis, quae suos amanter et unice complectuntur, et refugiunt alienos. Itaque uti [p. 32.] honesto liberos thoro suscipiunt, ita honeste educant, honestaque vivendi imbuunt ratione.16 Adest plerisque cum caeteris naturae dotibus, acre17 animi corporisque robur:18 quo19 saepius adducuntur,20 ut vitam in21 armis agant,22 et quasi ad bellum nati23 maiorum insistere vestigiis videantur, avos, patres, consanguineos,24 sibi velut exemplaria proponentes.25 Nam quemadmodum partem orae haud postremam nobilibus cultam diximus: ita armis parta nobilitas perpetuo milites propagavit, avos, patresque, iuvenum hodiernorum. Fortes creantur fortibus.1 Fervet26 adhuc non plane in nullis Herculeus Paulli27 Kinisii sanguis. Neque ulla aetate28 defuerunt,29 comitatui huic,30 qui locum nativitatis praeclara belli virtute31 distinguerent. Quid olim bellis Turcicis, et intestinis fecerint, monimenta historiarum32 loquuntur. Nostris autem temporibus, cum33 novum bellum34 nupero foedifragio inferre35 Hungaris barbarus36 vellet, tam forti manu, tamque eleganti selectu nostri militem auxerunt37 Caesareum, ut in hostis delati conspectum inter primos haud postrema fortitudinis ediderint documenta. Sed quo plu- res pari adhuc virtute praestant, hoc magis dolendum, quod nequeant exerere eas dotes, quas natura eis suggessit. Haerent complures ad stivam, obscuraque agricolatione praeclaram obnubilant nobilitatem. Non equidem nos fugit nihil olim agri[p. 33.]cultura fuisse nobilius, multosque praeclaros viros, ab aratro ad summas productos dignitates. Sed praeteriit id aevum, eviluitque rusticatio,38 non quia non sua gaudet iucunditate, verum39 communi temporis iniquitate. Nam ut reditus agrorum, sic etiam pretium retro abiit. 1 A pp. 86-87. add. Retinet enim, sed rustica consuetudine, pressius, productiusque verborum formam. Udem partem maximam Augustanae, et Helveticae adhaerent confessioni. Et quamvis nobilium etiam plurimi eandem religionem profitentur, Romano tamen catholici sunt, penes quos magistratus, atque maiora provinciolae officia. Reliqui enim ab his arcentur. 2 A p. 87. alioqui 3 A p. 87. pulchra 4 A p. 87. in vicem 5 A p. 87. conveniunt 6 A p. 87. suis 7 A p. 87. heic 8 A p. 87. quatordecim 9 tamen... scientiam A p. 87. anilem prudentiam 10 A p. 87. add. et 11 A p. 87. add. cum 12 A p. 87. concertat 13 A p. 87. verecundia 14 gravibus... viris A 87. fortium quoque virorum cum venustate inhaerent cervicibus 15 quae... pudore A p. 87. quae refractis pudoris claustris 16 A p. 87. arte ° A p. 87. acris 18 A p. 87. fortitudo 19 A p. 87. qua 20 A p. 87. impelluntur 21 A p. 87. ex 22 A p. 8-j. petant 23 A p. 87. add. ut 24 corr. ex consangvineos 25 A p. 87. proponunt 26 A p. 87. stillat 27 A p. 87. Pauli 28 A p. 87. aetas 29 A p. 87. negavit 3 A p. 87. add. natos 31 hic verbum haud a nobis dei. sec. A p. 87. 32 corr. ex hystoriarum; A p. 87. historicorum 33 A p. 88. quum 34 novum bellum A p. 88. novam pestem 35 foedifragio inferre A p. 88. inferrefoedifragio 36 Hungaris barbarus A p. 88. barbarus Hungaris 37 A p. 88. stiparunt 38 A p. 88. add. praesertim in Hungária 39 A p. 88. add. et miseria colonorum 1 Vide Hor. Carm. IV. 4. 29.