Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

536 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS GENERALIS Rusticandi modus: Slavi quoque, et Germani Comitatus huius incolae: Magistratus Comitatus: §. IV. Caeterum humus, ut dictum est, huius Comitatus, glareosa passim, et hinc1 inde etiam tenax solum, a c nisi2 laetamine affatim adspersum sulco ter intime perdome- tur, sterilescit, laboribusque, et expensis foenore haud respondet. Quodsi autem exube­rat, multum vilescit, nec reddit expensas agricolis. Id et potissima caussa paupertatis, quae incolas nostros premit. Una est, qua se sublevant, lignandi facultas. Subinde per hiemis,3 et laborum intervalla excurrunt in silvas pauperculi, prostratamque materiam devehunt ad4 oppida, et vicos lignis carentes, qualicunque exiguo pretio extremas ne­cessitates sublevaturi. Plaustra enim singula senis, ad summum octenis grossis5 semper redimuntur. Ea stipe nescio an fatigia hominum, an curruum, iumentorumque dispen­dia aestimes. Singula enim, si rem6 ex aequo aestimes, pretio maiori constant. At cuncta tanti7 eo fine administrant agrestes,8 ut modicum aliquod9 aes10 adquirant,11 praestandorum tributorum, [p. 34.] onerum, et necessitatis tolerandi12 caus­sa. Nam et eodem frustrantur, qui a pagis, oppidisque campestribus sunt in abstracto. Iidem in mercatione, commutationeque boum, quaerunt levamina.13 Iuvenci bobus ve­teranis commutantur, quod genus mercandi nusquam usitatius. Ea enim ratione, et qui veteranos adipiscuntur,14 maiori vendere possunt saginatos, et recentia iuga instruunt, quibus contingunt iuvenci. Alioquinls pecora heic parca rusticis, nobilibus pretii vilis. Dure ergo ex omni parte vivitur, durius in agro glareoso, et quos fortuna in silvas obs- trusit,16 durissime. Cento plurimis, et exuviae pro veste sunt, iisdem et pedes indunt, ae­dificiis maxima pro necessitate, humillime17 tantum instructis. §.V.18 Hungaros heic etiam Slavi imitantur, et Germani. Utrumque genus mortalium aetas tan­tum nostra induxit. Olim enim neutrius, his in terris fama fuit, praesertim in vicis. Nam Germani diu iam per oppida inspergebantur, sive relicti antiquitus, sive postea deducti. Caeteroquin19 humanitati studetur ab omnibus, gratique occurrunt hospitibus, etiam non postulati. Hungari praesertim lubentes communicant cum aliis, quod soli benigni­tate adquirunt,20 quum aere haud possint commutare, [p. 35.] §.VI.21 Praeerant huic provinciolae ab hominum Christianorum memoria Antistites Vesprimi- enses,22 quorum seriem, atque res praeclare gestas suo daturi sumus tempore, nihilque optamus magis, quam ut reclusis Archivi Vesprimiensis23 24 scriniis suppeditarentur, quae 1 A p. 88. add. atque 2 A p. 88. add. imbutum 3 corr. ex hyemis 4 A p. 88. in 5 A p. 88. add. aegre 6 rem Ap. 88. rei addas calculum 7 A p. 89. tantidem 8 eo... agrestes A p. 89. impendunt agrestes, eo fine 9 modicum aliquod A p. 89. aliquod modicum 10 Ap. 89. add. saltim 11 A p. 89. anquirant (!) 12 onerum... tolerandi A p. 89. tolerandi onera et necessitates 13 corr. ex laevamina; A p. 89. levamenta (?) 14 A p. 89. indipiscuntur 15 A p. 89. alioqui 16 A p. 89. abstrusit 17 A p. 89. humilime 18 § V. A p. 89. § IV. 19 A p. 89. caeteroqui 20 A p. 89. anquirunt 21 §. VI. A p. 89. § V. 22 A p. 89. Veszpre'miensis 23 corr. ex Vesprimensis 24 A p. 89. Veszprémiensis

Next

/
Thumbnails
Contents