Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

530 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS GENERALIS pascua et foenisecia* poma,n Res pecuaria. dissociati convivarum animi. Restaurantur inde commessa- t i o n e s . Pingue1 praeterea2 irriguumque solum,3 prata hinc, et illinc florida,5 ha­bet, et herbas6 eximias, passim, ac molles,7 luxuriantesque, et idoneas, cum foeniseciis, tum pascuis educat,8 praesertim per silvarum9 interval­la, et late patentes campos, qui in ora inferiore late diffunduntur.10 Sed sunt et11 loca inania, glareosa, et sterilia graminis. Bona enim et hic13 malis interstincta sunt.14 Poma praeterea15 dant vinearum radices,16 tametsi et hortis gignantur. Eorum heic ma[p. 24.] ximi profectus, quae Paradisiaca, Pogács alma17 alias nominavimus. Alioquin18 pirorum, nucum, prunorum, et cerasorum perpetua tota aestate est mutatio. §.XI. Itaque pro regionis varietate diversa est rei etiam pecuariae cura, atque profectus.19 Armenta vaga, mitioraque20 campis nutriuntur inferioribus. Illic pecus bubulum, illic et equitia sunt. In superiori parte, silvisque non nisi21 praesenti rusticationis22 necessitati succurritur. Alioquin23 genuina ubique pecorum24 forma, et indoles est. Neque buba­li defecerint, si nutrirentur.25 H i b e r n a s stabulationes, passim per silva­rum Bakony loca opportuna positas meminimus. His seminaria armentorum, totis hiemibus aluntur, dum in verna pascua pro­pelli possint denuo. Idem et cum ovium fit gregibus. Q_u a e ta­men procuratio calamitosa esse consuevit pecori, ob luporum, qui agminatim inerrant, globos, eduntque in pecude strages, oppido damnosas, nisi sint, qui cum cura custodiant, tueantur- que haec istiusmodi stabula. Ovium etiam utrique, Hungarico, et Germanico generi favet regio.26 <Sunt etiam>27 porci, quos28 albidos magna quidem copia,29 parvo tamen proventu alit, [p. 25.] cum plus consumant,30 quam reditus possint rependere, nisi silvarum, quod fit, fructus nonnunquam31 multitudini porcorum respondeat. Eo enim pellitantur ad saginam decidua glande, mensibus hibernis procu­randam, parique consuetudine foris intra silvas stabulantur, ne­que nisi ad lanienam, ad haeriles aedes depelluntur. Sicut enim suilla, lardum, pernae, et huius generis adparatus alii praeci­pua fere sunt plebis obsonia, quod et dicterio in Vesprimienses apud petulci levis homines, locum fecit: ut ludant in eos, quasi quibus bubula caro silvestri arbore procreetur, isthuc digitum intendentes, quod loco bubulae, suilla patinas eorum oppleat. 1 Pars haec Pingue praeterea... interstincta sunt in ms. A p. 83. in paragrapho separato (§. 11.) ponitur, vidt caeterum pingue... malis distinguuntur 2 Pingue praeterea A p. 83. Caeterum pingue 3 irriguumque solum A p. 83. pascuis solum rigantibus aquis 4 nota marg. add. a nobis 5 A p. 83. add. et gemmea 6 et herbas A p. 83. herbasque 7 A p. 83. add. altasque 8 A p. 83 .alit 9 A p. 83. silvae 10 A p. 83. habentur 11 sunt et A p. 83. et sunt 12 nota marg. add. a nobis 13 A p. 83. heic 14 interstincta sunt Ap. 83. distinguuntur 15 A p. 83. etiam 16 A p. 83. margines 17 Pogács alma A p. 83. Pogacs-alma 18 A p. 83. Alioqui 19 A p. 83. institutio 20 A p. 83. maioraque 21 non nisi A p. 8 4. nonnisi 22 A p. 8 4. villicationis 23 A p. 84 .Alioqui 24 ubique pecorum A p. 84. pecorum ubique 25 A p. 84. nutriantur 26 favet regio A p. 84. regio favet 27 sunt etiam add. a nobis 28 porci, quos Ap. 84. Alit autem porcos 29 magna... copia Ap. 84. copia magna 30corr. ex consummant sec. A p. 84. 31fructus nonnunquam A p. 84. nonnunquam fructus

Next

/
Thumbnails
Contents