Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 529 §.IX. Caeterum1 * semen qualecunque inseritur, proficit. Triticum tamen laetaminis passim cum terra poscit mixturam, ternamque arationem. Sic excultum illi multo antecedit, quod fert Arrabonis ora interam[p. 22.]nensis, vulgo Rába-Köz? Sed vero et heic praecellit, quod pars Comitatus dat inferior. Nam in silvis aegre, melius campis, qui partem superiorem operiunt, sed non nisi magno labore, et fortissimis aratris. Itaque mixtu tritici, cum sili­gine segetes per oram hanc increbruerunt; ipsum etiam triticum transit in siliginem. Nec hordeum reformidat, sed avenae gaudet seminibus. Cannabem etiam amat. Ea passim seritur, non tamen et len' pariter, quemadmodum neque leguminibus gloria est. Pepones cura maiori, quam alias convalescunt, ideoque non ruri, sed deponuntur hortulis. §.X. Vini hac regione nobilitas maior, quam copia est. Paucis enim locis colitur, nempe propter lacum, et per montis Somlyoiensis, uti dictum est, latera. Hoc3 autem non Balatonensi4 tantum, sed plurimis Hungarici vini5 generibus antecellit, omniaque perennitate si non superat, exaequat tamen. Annis enim quindecim, et longius tenet virtutem, semperque fit fortius. Color ei aureus, gratus gustus, et maxima salubritas. Non capiti, non pectori officit, mentemque recreat magis, quam obtundit, largius potum. Itaque magni6 habe­tur, qua montis parte meliore gignitur. Reliqui provinciales vinicolantur" ad lacum; ma­xime in Comitatu Szaladiensi, [p. 23.] in promontoriis Bács, Badacson, et id genus aliis. Istud dolenter recordamur adhuc, quod cum sunt per huias B a l at o ni s littus solito uberiores vindemiae,7 ideoque vile pretium vino constitutum, miseri agrestes vindemias suas mutuis scythissationibus8 invicem exhauriunt. Nimirum si­mul vinum recens, feces utcunque posuit, atque dies festi,9 natales Domini, et qui sequuntur reliqui, inire expetunt, sodalitia ftribulorum instituunt, quae in dies singulos, vel intercalatos eos, magna cum rusticae solemnitatis ostenta­tione concelebrant, atque prandiis, caenisque, ex suilla po­tissimum, quae tunc ferina plebis est, adparatis, tam diu comessantur, dum cibo obruti, atque vino concalefacti, per­mittunt se tripudiis, quae <quum haud >10 sine rixa, et ver­beribus, multa iam nocte cessavere, dies sequens statuitur, quo apud vicinum eadem iterum celebritate coeatur; si ad­versi quidpiam intercessit, cessatur, tantisper, dum offen­sae mutuae severa cognitione tollantur, r e c o n c i 1 i e n t u r q u e 1 caeterum A p. 82. ceterum 2 A p. 82. Rábaköz 3 corr. ex hac sec. A p. 83. 4 A p. 83. illi 5 A p. 83. vici 6 A p. 83. add. et paucis 7 corr. ex vindimiae 8 corr. ex sciscissationibus; cf. in Comitatu Soproniensi quin et inter Rustenses non desunt, qui scythissare ament in hoc tomo p. 174. 9 corr. ex faesti 10 add. a nobis 1 Vox Hungarica Jen" linum significat. " Verbum quidem rarissimum (vinicolor, quasi vinum colo), sed ita etiam in ms. A p. 8j. Soli ingenium. Vini praestantia:

Next

/
Thumbnails
Contents