Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

488 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Instaurat toties pugnam, violentia duri Caesaris, et socios increpat ille suos. Sic contra statione sua collecta iuventus Expectat Scythici1 Martia tela ducis. Illis dat robur pudor et praesentia regis, At nos pro vita cogimur esse boni. Heu! Mihi quam nullae prosunt sine numine vires. Heu! Mihi quam nemo facta2 suprema canet.3 Atterimur iam, iamque magis decrescimus aegri, Copia, quae fuerat, parva minorque virum est. Debilitant socios insomnia, cura, labores Et metus et saevae spes inimica necis. Quid faciant? Manet una salus sperare salutem Nullam, nec praesens posse cavere malum. Tunc sic exanimes socios, vultuque paventes, Alloquor, et verbis tristia corda levo. Quid vos, o, socii! Rerum spectacula turbant Tristia, venturi turbat imago mali? Morsne adeo metuenda fuit, nam caetera saevus Barbarus haud quidquam4 iuris habere potest? [p. 111.] Ante tamen fugienda fuit, tolerare necessum5 est, Infracto deinceps pectore, quidquid6 erit. Nec frustra mutare malum conemur acerbum, Quin parere magis sit pia cura Deo. Viximus et Tureis dedimus fera bella, volente Christo, nec cuiquam sit quoque triste mori. Hanc miserae vitam patriae donemus, amici, Si modo post mortem patria salva foret. Aspice, quam nostris inhiet saevissimus hostis Moenibus, et nostram quam velit ille necem. Aut alacres bello decernere fortiter omnes, Atque opus est digna morte perire viro, Aut ignava magis praebere necanda tyranno Guttura, foemineaque occubuisse nece. Spes est nulla fugae, moriendum restat, amici, Si modo laudetur, mors adeunda placet. Mors commune malum est pigris et fortibus, illic Utilitas hosti, hinc gloria parta tibi est. Robora, sed dextrae miseris solatia praestant, Si modo, quod victor defleat hostis erit. Audiat haec procerum turba, audiat istaque miles, 1 corr. ex Scytici Forgách 1587.1. c. 2 Forgách 1587. f. I2Vfata 3 Forgách 1587.1. c. cavet 4 Forgách 1587.1. c. quicquam 5 Forgách 1587.1. c. necesse 6 Forgách 1587. 1. c. quicquid

Next

/
Thumbnails
Contents