Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

482 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. et uxoris Catharinac perquam elegantes. Inde digressi in hortos Comitis perreximus,1 quo­rum nitorem, elegantiamque verbis exprimere non possum. Assequeris tu fortasse1 cogitatione,3 dum veteres Alcinoi hortos tibi ob oculos proponis. Longum foret omnes loci elegantias ex Tollii commentariis huc adscribere. Istud fidem lectori fecerit, non ita [p. 97.] barba­ros iam tum Hungaros fuisse, ut id videtur exteris. Nunc inscriptionem dabimus, quam ibidem notavit Tollius.' §- II. Foedatur Zriniano scelere: Situs amoe­nitas a Tollio descripta: laus vini Lut- tenbergensis. Atque haec tunc fuit gloria, quam retinuit Zeriniis florentibus, sed horum gente suo col­lapsa scelere, Csáktornyáé nostrae facies simul commutata8 est. Alioquin regione, quam insedit, nihil sive amoenius dici potest, sive fertilius. Iterum verba sunt Tollii:" Omnis haec regio cumprimis foecunda, et omnis frumenti, optimique vini feracissima est; videntur9 Ceres, et Bacchus10 certasse, [p. 98.] uter hanc oram in tutelam11 reciperet. Excellit inter vina Luttenbergense,12 cuius cum sapor quovis meile dulcior sit, qua illud in re Hispanicis13 14 ce­dere debeat, nescire me profiteor. Celebre et in Croatia, et in Austria, alibique Hungaricum vi­num est, quod ab adiacente Tokaio nomen accepit;1* verum mea quidem sententia hoc fortius et ad inebriandos, illud suavius, et ad recreandos homines provenire dicendum est. Tantopere se Tollio vinum Luttenbergense probaverat, cum anno MDCLX.16 mense Iulio hic versa­retur. Sita autem est arx duo milliaria cis confluentes Murae, et Dravi, distatque Graecio XXVI milliaribus, Canisa vero IV. 1 corr. ex pereximus 2 Tollius 1714. 1. z. fortassis 3 add. sec. Tollius 1714.1. c. 4 CLAVA FORIS Tollius 1714. p. 244. CLAVAFORIS 5 Tollius 1714.1. z.T.F. 6 Tollius 1714.1. c. FAVENTINA 7 F.ACITollius 1714. 1. c. FACI. 8 corr. ex comutata 9 Tollius 1714. p. 240. videnturque 10 corr. ex Bachus 11 Tollius 1714.1. c. add. suam 12 Tollius 1714.1. c. Lutenbergense 13 corr. ex Hyspanicis 14 Tollius 1714.1. c. add. vinis 15 nomen Tollius 1714.1. c. cognomen accipit 16 corr. ex MDLX ' Vide Tollius p. 244. " VideToLLivs 1714.p. 240.

Next

/
Thumbnails
Contents