Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
SECT. I. DE OPPIDIS PENINSULAE MURAKÖZ. CSÁKTORNYA 483 §. III. Infamem locum Petri Zrinii cum Frangepano, et Nadasdio coniuratio fecit. Posteaquam enim res in nervum erupisset, huc se tanquam sponte perituri, Zrinius, et Frangepani coniecerant. Qua sane re procurata arci obsidio fuit.d) Wagnerus2 ita rem commemorat:' Profligatus3 ante Zrinius, quam in acie consisteret, cum rebus suis exitum nullum videret, Csáktornyám4 invalidam arcem, maleque instructam,5 [p. 99.] cum duobus Morlachorum millibus, cum Frangepanio,6 malo suo fato se includit, et post pauca: acriter arcem Spankavius verberat; nec sustineri diu obsidionem posse liquebat; atque iterum: Spánkávius7 nusquam intermissa oppugnatione stratis late ruinis assultum parabat. Nec Morlachis8 animus aut fides, in ultimum periculum, metusque erat comiti, ne e propugnatoribus proditores fierent. Desperata defensione,9 intempesta nocte per aversam arcis portam se Zrinius et Frangepanius10 eiiciunt, dilapsis item praesidariis. Nefando hoc casu arx celebritatem amisit.11 Alioquin, hodieque ita munita est, ut innocentibus perfugio esse possit. Quid enim firmum satis, tutumque perduellibus esse queat? §.IV. In proxima ad Csaka tornyam silva,12 caenobium visitur S. Helenae, incerto auctoree,) dedicatum, et ab ordine fratrum Eremitarum S. Paulli primi13 Eremitae, cultum: eo cumprimis memorandum, quod genti Zrinianae, dum adhuc fide intaminata in regem floreret, habuerit sepulchra. [p. 100.] Sacellum est S. Antonio Paduano sacrum dextro sanctuarii latere, ita coaedificatum,14 ut gradibus octo, in altum subiri debeat. Totum illud marmore instructum est laevigato, neque ullis, seu anathematibus,15 seu epitaphiis distinctum. Subtus crypta est emortualis, quae gradibus, per quos ascenditur dimotis, adi- ri consueverat. fEx coenobio nec religiof Eruditorum non nemo1'* nobis Zriniorum isthic conditorum catalogum procuravit. Et primo quidem Nicolai Zrinii Szigethi propugnatoris caput anno MDLXVI. illatum, atque ingenti aeneae tumbae, quam leones quatuor sustentant, repositum est: quocum antea exuviae uxoris Nicolai, Catharinae Frangepanii, dd Hist.16 Leopol. M. lib. m. p. 244." cd Vid. Annál. Eremi Coenobiticorum Lib. 11. Cap. 3. p. 79. fine et p. 80. extrema."' 13 Est is Gabriel17 Kolinowitsch, quem Tomo operis 11. p. 193.‘v laudavimus. 1 nota marginalis add. a nobis 2 corr. ex Vagnerus 3 corr. ex prof igatus; Wagner 1719-1731.1. p. 244. add .pene 4 Wagner 1719-1731.1. c. Csakatornam 5 verbum erronee bis descriptum 6 Wagner 1719- 1731. 1. c. Frangipanio 1 Wagner 1719-1731. 1. c. Spankavius 8 Wagner 1719-1731. 1. c. Morlachiis 9 corr. ex defensione 10 Wagner 1719-1731. 1. c. Frangipanius 11 corr. ex ammisit 12 corr. ex sylva 13 corr. ex/. 14 corr. tx coedificatum 15 corr. ex anathematis 16 corr. ex Hyst 17 corr. ex Gabrielis ' Vide notam Belii d.) et notam nostram ei adiunctam. " Vide Wagner 1719—i731. I. p. 244. '" Vide Eggerf.r 1663. pp. yq-80. 'v Vide Bél 1735-1749? II. p. ipj. Numerus paginae /pj., qui in ms. desideratur, a nobis additus', in illa enim pagina Belius Gábrielem Kolinovics laudibus exornat. Coniuratio Petri Zrinii cum Frangepano, et Nadasdio:1 Emortualis Zriniorum crypta in caenobio S. Helenae: conditorum illic recensio: