Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
C. SZALAD. PARS SPEC. MEMB. EL SECT. I DE OPPID. MURAKÖZ. CSÁKTORNYA 481 gestam, donatam fuisse, M. Thuroczius*'* auctor est: commemoratis enim Stephani praeclaris facinoribus, addit: sicut haec, et alia quam plura gesta sua, et servitia, etiani0^ privilegio ipsius regis super donatione castrorum Osztrogo1 et Csáktornya2 vocatorum interfluvios Drava, et Mura existentium in remunerationem praemissorum? sibi concesso plenius continentur. Splendorem eius quo primis temporibus superbiit, descripsit TolliusU Erat inquit Palatium Csáktornense4 valde splendidum, et amplum, egregie contra Tureorum5 vim munitum, circumdatum ferme ex omni parte palude, quae cuniculos arceret. Unum latus tan[ p. 95.] tum, quod pagum prospectat, solido solo innititur; eofirmiori opere praecinctum. Mirabamur in tanta circumiectarum nationum barbarie cultissimas aedes, lectissimamh familiam, ditissimam supellectilem, et summum ubique nitorem. Suspensae erant in porticibus exuviae Turearum, arcus, pharetrae, mallei, clypei, reliquaque1 * id genus arma, quorum tamen splendorem fulgor acinacum Damascenorum superabat. Erant in iis, quorum capula, auro, argentoque erant ornata: quorundam vaginae insertis gemmis illustres oculorum acies* perstringebant. Videre eraP in atriis suspensa vexilla, quae ex Tureis capta, multoque sanguine foedata, non incruentam, neque imbellem victoriam denotabant. Monstrabantur ibidem tabulae, in quibus resfortiter a Comite Zrinio™ gestae, depictae erant. Unius memini, in qua respiciens caput Tureae praecidit, qui praehensou a tergo sagulo elata dextra mortem minabatur. Fuerat hoc primum iuveni militiae rudimentum: ex hoc disce reliqua}2 * * * Tertio, quartove, ex quo veneramus, die de[p. 96]ducti sumus in Bibliothecam, quam insignem et omni librorum genere12 refertam habebat: inde in armamentarium, quod ultra, quam credi potest, aeneis tormentis, bombardis, hastis, acinacibus, aliisque armorum generibus instruxerat. Accedit14 huic humanitati amplissimum auctarium, cimeliothecaxs aperta, in qua praeter alia, haud spernenda numismatum antiquorum copia. Erat in iis Alexander M. ex auro, et aere, erant Othones argentei, Vitellius, Ovidius, Horatius, Pescennius Niger,16 multique alii, quorum nummi rariores ex aere. Erant effigies Regum, principumfl clarorumque virorum minuta18 orbiculari forma, torno, ut suspicor elaboratae. Monstrabantur mihi prae caeteris effigies M.19 Lutheri, donatur a Ludovico I. Transilva- niae Vaivodae Stephano: a loci splendore, et mirifico adparatu insignis locus. Chronico Hung. Parte in. cap. xiv. p. 99.1 61 Utinam argumentum hinc caperent cives nostri, ii potissimum, quibus gentis vetustas contigit, quantum ad historiam20 sive confirmandam, sive illustrandam, diplomata, sive privilegiorum tabulae faciant: procliviores credo essent ad excutienda scrinia, quae nunquam alias adeunt, nisi eis de latifundiis, et horum finibus lis intentetur. Equidem in ea sum sententia, Historiam21 Hungaricam non posse redintegrari expeditius, quam protractis ex22 situ, et squalore23 diplomatibus,24 adnotatisque quam sollicitissime, eorum de rege, et patria meritis, quorum in gratiam diplomata sunt perscripta. Brevi aliam Historia25 Hungáriáé faciem haberet. c'* Epist. Itineraria vi. p. 240. sqq. 1 Thuróczy 1600. p. 99. Oztrogo 2 Thuróczy 1600. 1. c. Chakthornya 3 corr. ex promissorum sec. Thuróczy 1600.1. c. 4palatium Csáktornense Tollius 1714. p. 240. id 5 Tollius 1714.1. c. Turearum 6Tollius 1714.1. c. lectam 7 Tollius 1714. p. 241. aliaque 8 Tollius 1714.1. c. aciem 9 Tollius 1714. 1. c. licebat 10 add. a Belio, cf. Tollius 1714.1. c. 11 Tollius 1714.1. c. prehenso 12 ex hoc disce reliqua Tollius 1714.1. c. ex uno disce caetera 13 Tollius 1714.1. c. copia 14 Tollius 1714.1. c. accessit 15 corr. ex cimelcotheca 16 Ovidius... Niger Tollius 1714. 1. c. Pescennius Niger, Horatius, Ovidius 17 add. sec. Tollius 1714.1. c. 18 Tollius 1714.1. c. add. et 19 Tollius 1714.1. c. Martini 20 corr. ex hystoriam 21 corr. ex hystoriam 22 add. a nobis 23 corr. ex squaliore 24 corr. ex dipplomatibus 25 corr. ex hystoria ' Vide Thuróczy 1600. p. pp.