Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

480 SECTIO I. De Oppidis Peninsulae Muraköz PROOEMIUM1 Sex sunt oppida, quibus Muraköz excolitur: horum est cum insigni arce Csáktornya'. quippe peninsulae totius caput. Postea sunt Legradum (vide paginarum 77, 78),' Kotori, Prilogh, et Poturna. Dicemus de singulis de situ, et origine eorum informati, aut pro adiectione revisoribus spatia2 relicturi. I. Oppidum Csáktornya SYNOPSIS“ Csáktornyáé nomen, et origo: dona­tur a Ludovico I. Transilvaniae Vaivodae Stephano: a loci splendore, et mirifico adpa- ratu insignis locus. §. I. Foedatur Zriniano scelere: Situs amoeni­tas a Tollio descripta: laus vini Luttenber- gensis §. II. Coniuratio Petri Zrinii cum Frangepano, et Nadasdio §. III. Emortualis Zriniorum crypta in caenobio S. Helenae.- conditorum illic recensio: Capitis Nicolai huc illati pompa funebris: quid cum trunco actum ? V. Nicolai filii huc illati: Ni­colai alterius ab apro concerpti funus §. IV. Epitaphium Zrinii: epicedion eiusdem §. V. Csáktornyáé heri: donatur a Caesare C. Mi­chaeli Althán: eius habitus hodiernus §. VI. Arcis ditio: agri qualitas §. VII. Oppidum Csáktornya quomodo in se compa­ratum §VIII. §. I.3 Csáktornyáé nomen, et origo: Csáktornya munimentum olim celebre ab inclyta Csákiorum gente originem, iuxta et nomen accepit. Nam Latinis quidem Csákii turrim vocabulum significat, familiae in­ter Hungaros facile antiquissimae. Neque arx ipsa nupera est. Ladislaus Thuroczi annum [p. 94.] MCCLI. designat,'" quo aut poni coepta est, aut certe consummata. A Ludovico I. Stephano Vayvodae Transilvaniae, ob rem apud Neapolitanos fortiter 1 corr. ex Proemium 2 corr. ex spada 3 §. I. add. a nobis 1 Copista, in quota pagina huius ipsius manuscripti D descriptio arcis Légrád inveniatur, designavit; numeris paginarum, si fuissent in manuscripto originali, certe commutatis. " Synopsis concinnata est a nobis sec. notis marginalibus. Vide Turóczi 1729. p. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents