Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
COM. SZALAD. PARS SPEC. MEMB. II. DEPROC. PENINSULAE MURAKÖZ patriam eius collocent. Ipse Hieronymus1 de se:‘ Hieronymus2 inquit, Patre Eusebio Stridonis natus oppido, quod a Gothis eversum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque3 confinium fuit. Quidquid huius sit, Stridonia nostra intra Murám, et Dravum flumina sita, cum promontoriis vini generosi feracissimis familiae comitum ab Althdn ditioni adscri- pta est." [p. 91.] MEMBRUM II. DE Processu peninsulae Muraköz Prooemium4 Regio est interamnana, quam hinc Mura, illinc Dravus, amnes validi incingunt, ut adeo peninsulam iure possis vocare. Laxo ab occidente spatio est, quod in orientem pone flumina decurrens profundius magis, magisque coarctatur, dum ad confluentem utrius- que fluvii desinat. Nihil ora hac seu amoenius, seu fertilius toto hoc comitatu repereris; incolae plerique omnes Croatae sunt, sacra professi Romano Catholica, ceteroquin5 gentilitii moris tenacissimi. Vestis vulgo alba est, e crassioris lanae panno ad modum Hungaricum facta. Vix est, qui in rusticis alterius coloris veste amiciatur. Feminae, ritu fere Turcico, dum in publicum prodeunt, capita obnubunt, [p. 92.] hieme6 genus vestis indutae, quod Turcico vocabulo Kajftdn adpellant. Mirantur peregrini templorum per vicos solidi alioquin operis parietes, ut ab imbrium iniuriis defensarent,7 tabulatis integere incolas: compendium facere volentes sumtuum, cum parabilius sit asseribus vestire parietes, quam derasas incrustationes opere calcario instaurare. Cruces cum Servatoris simulacro, et frequentiores per viarum deverticula ponunt, et solito altiores, ut enim queant conspici. Ceterum8 gens est laboris et tributorum patiens, et ultra rusticitatem affabilis. Colunt aediculas more suo factas, quas intus furnis, vigente bruma, calefaciunt, sed quibus nulli sunt camini, fumum fenestrellis emittentibus. Quae aedificandi ratio tam se adprobavit omnibus, ut raros totis vicis caminos queas observare, nisi quem forte aut parochi, aut nobilium virorum aedes porrigunt. Est vero Muraköz oppidorum9 et vicorum dives regio, digna, quam curati describamus, [p. 93.] 1 corr. ex Hyeronimus 2 corr. ex Hyeronitnus 3 corr. ex Panoniaeque 4 corr. ex Proemium 5 corr. ex caeteroquin 6 corr. ex hyeme 7 corr. ex deffemarent 8 corr. ex caeterum 9 corr. ex opidorum I II I Cf. Hieronym. De viris illustribus CXXXV. II In scheda posterius manuscripto inserta haec leguntur: „Pro memoria. Obsequentissime rogantur Domini Revisores, ut non haec modo castra usque nostrum XVII. idcirco vacuum relictum, sed et alia in quibuscunque processibus mihi ignota oppida, castella pro situum ratione, et varietate addere, et continuare, quidque in iis memoratu dignum, et cuius pareant ditioni adnectere dignentur, vacuitatibus pro eo suffecturis usque fol. 8y." Non est dubium, quin Belius haec ad revisores comitatenses scripserit, in scheda manuscripto originali posterius inserta. Quam schedam, utifuerat, et quae ibi continentur; fideliter Szarka transcripsit. Paginae autem 8o—qo. vacuae sunt; additionibus enim comitatensium in transmittendo ob negligentiam officialium postarum deperditis haud quidquam de oppidis castellisque reliquis Belius denotare potuit. Vide etiam descriptionem ms. b, et C in praefatione nostra.