Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

476 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Arx Sümegh. Oppidum Lövö. X. Arx Sümegh A lacu Balatonis duobus milliaribus remota est, in pulcherrimo, et ab aliis distincto mon­te. Per diversos Episcopos Veszprémienses, ad quorum iura pertinet, est aedificata, vetusta­te tamen fuit collapsa, quae liberalitate Paulli quondam Szécsenyi Episcopi Veszprimiensis ex ruinis surrexit, ac per certos haidones mercede episcopali conductos custodiebatur, donec elapso1 tumultu Rákocziano fraude tumultuantium intercepta fuisset, qui eandem praesidio firmo tenebant, donec gloriosis armis Caesareis recepta praesidio Caesareo muniretur, quod eandem per decem, vel duodecim annos insedisset, [p. 72.] Qua eva­cuata munitio ibidem reperta ad fortalitium Iaurinense translata est. Fontibus quidem vivis caret, habet2 verum cisternas duas tanta pluvialis aquae copia repletas, quae per multos annos usui esse possit. Modo quidem vacua est, et non parum splendoris re­misit ex eo, quod per militares inhabitata fuerit, non multum curae episcopis3 pro re­paratione eiusdem impendentibus.4 Oppidum infra arcem est muro cinctum, in quo cernere licet residendam episcopalem, commode aedificatam. Est et Monasterium PR Franciscanorum, cum aede sacra, et miraculosa Virginis Deiparae icone, sacris peregri­nationibus celebre. Incolae eius sunt Hungari, neque alia lingua, quam eadem utuntur. Habet promontorium vinum perenne, aetatis patiens, non id quidem ita copiosum, ut mercatibus, sed ut domesticis usibus sufficiat. Ager arenosus, neque adeo fertilis oppi­do obtigit. XI. Oppidum5 Lövö Oppidum hoc praeterfluens Szala fluvius [p. 73.] tam sociali adluit nexu, ut communi­cato proprii nominis vocabulo, ad secernendum locum, qui Soproniensi subiacet comi­tatui, Szala Lövő usurpandum vulgo indulgeat. Situm ab ortu eiusdem fluminis duobus Egerszeghinum versus milliaribus, eo iucundiori loco, quod in septentrionem silvis, in meridiem vero, ultra Szalae defluxum, perpetuo montium, vitibus, et arborum fructife­rarum frequentia luxuriantium iugo ambitus eius designetur. Cui opportunitas loci tan­tum decus conciliavit, ut inter loca praesidiaria fortalitio Turearum Canisiensi opposita accenseri superiori aetate meruerit, quippe, castellum e latere cocto structum, et fossa aquis tumente cinctum exhibens, accolas ab iniuriis hostium opportune defendit.6 Non desinebat enim continuare posterior aetas, antiquitatis gloriam, quam insculpta marmo­ri Romuli et Remi effigies, variaeque Romanorum heroum7 inscriptiones, evulsa item in dies rusticano vomere diversorum Imperatorum numismata hodieque testatum faciunt. Quibus indubiae vetustatis monumentis, si adieceris [p. 74.] plateae quoque partem la­pidibus saxeis constructam, et in plerisque incolarum hortis, pariter et agris, ad modum fundamentorum posita subterranea molimina, tamquam haud ignobilia aviti splendoris argumenta, sine dubio huic etiam oppido, temporum vicissitudine non nihil demptum esse facile credideris. Amissa iam praesidiarii gloria, incolatu suo haud frequenti vico 1 malim exorto 2 add. a nobis 3 corr. ex episcopi 4 corr. ex impendentes 5 add. a nobis 6 corr. ex deffendit 7 corr. ex haeroum

Next

/
Thumbnails
Contents