Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALAD. KESZTHELY, TAPOLCZA 477 comparabile est mediocri, unico fortunae variantis beneficio gaudens, quod in Hungáriáé solo constitutum a civibus colatur Hungaris Dominio [—]' parentibus. XII. Oppidum Keszthely Keszthely mediocre oppidum est, ad radices montis Sárkány-hegye in margine lacus Balaton, haud longe a ruderibus Fenék-vár situm. In editiore eius situ monasterium visitur PR Franciscanorum, quod ex ruinis dicti castri exstructum2 per Stephanum Vaivodam Transilvaniae, cuius corpus ibidem sepultum est, uti ex inscripti[p. 75.]one in marmore supra cryptam existente liquet. Oppidum ipsum frequens est, neque plane nullarum opportunitatum. Cui praeter uberem cultum vineaticum, et agricolationem bene respondentem, nundinae non incelebres impetratae, inductae sunt. Haereditarium hoc olim Pethöianum paret ditioni hodie lineae Christophoro Festeticsianae tam amoenitate structurae castelli, alio­rumque aedificiorum, luxuriantium item hortorum delici­is, iucunda, maritimamque totaliter imitante per Balatonem navigatione, venatu, ac piscatione, cunctis denique peritia Festeticsiana sic accomodatis, ut maximorum quoque spe­ctatorum animos allicere, et exhilarare valeant." XIII. Oppidum3 Tapolcza Tapolcza nomen Slavicum est, ex Teplicze, hoc est thermae subnatum. Fontis enim sulphurosi, qui isthic scaturit aquae, igne concalefactae balneis sunt accomodatissi[p. 76.]mae. Itaque multis crebro confluentibus sanitati sunt. Alioquin oppidum se habet mediocriter; temporibus belli Turcici, dum hinc Alba, illinc Canisa oppugnarentur, val­lis, ob incursiones crebro commeantium militum, septum fuit, aggeribusque commu­nitum, cuius vestigia adhuc conspiciuntur. Ditionis est Episcopi Veszprimiensis, ulti­mo tumultu Rákocziano desolatum. Antiquitus spectabat ad Prioratum Chartusianorum Lövöldiensem. Post cladem Mohátsianam everso per furorem Ottomanicum conventu, adplicatum est praedicto episcopatui, loco bonorum, quae circa Budam possidebat. 1 add. a nobis 2 corn ex extructum 3 add. a nobis I II I Etiam hic spatii aliquot a copista relictum, sive quod nomen familiae, quae oppidum possideret, etiam in ms. originali Beliano defuisset, sive quod eo nomine, quod in ms. Beliano reperisset, deleto, quaenam familia in aetate sua oppidum haberet, denotare omisisset. II Quae hic per litteras spatiis maioribus inter se positas a nobis notata sunt, a copista Francisco Szarka textui esse inserta, non est, cur dubitemus; praeterquam enim, quod de Christophoro Festetics (1696—1768) tamquam mortuo scribit (nemo enim nisi qui mortuus est habet „lineam", id est, heredes), verba sane etiam hic occurrere videre possis, quae stylo Beliano valde repugnant (,totaliter; exhilarare). De additionibus copistae Szarka vide etiam notas nostras i. inp. 472, et i. inp. 474. Oppidum Keszthely. Oppidum Tapolcza.

Next

/
Thumbnails
Contents