Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
VII. Arx Nemphti alias Lenthi DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALAD. LENTHI, FENÉKVAR, EGERSZEG 475 Ab arcé Alsó Lendva ad orientem uno milliari arx Lenti, antiquis Nemphti vocata disiun- gitur ad idem dominium adtinens, et intra paludes sita in planitie, quam et fluvius Kerka alluit. Inerat eidem praesidium, donec Canisam Tureae tenebant. Oppidum eiusdem nominis incolunt Hungari, eiusdem cum Lendvensibus ingenii. VIII. Arx Fenék-vár Ultra arcem Szegligeth, loco ad lacum depresso, et plano rudera visuntur, castri cuiusdam, si fundamenta aestimes, olim munitissimi. Formam habet quadranguli, amplitudine, quantam quadrantis horae transitus definiat.2 Hinc, et illinc visuntur sa[p. 69.]xa, et ruinae nobilissimarum aedium; laterculi coctiles, quibus muri instructi erant, latiores sunt paullo hodiernis, magisque rubent, quam qui iam coquuntur. Totum loci spatium ambiunt valla, et aggeres fossis praecincti. Hungari vocant Fenek vár, quod fundum significat. At enim Romanam fuisse urbem non forma modo, sed nummi quoque Imperatorum Romanorum crebro illic occurrentes subinnuunt. Nomen eius genuinum in tantis tenebris haud licet indagare; si calculus3 Antonini, quo XXX mille passus inter Sabariam, et Mogentianam numeravit, stare possit, possibile Mogentianam heic stetisse. Vix enim sex milliaribus distant rudera arcis a ruinis Sabariae, ex quibus Sárvár conditum diximus.' IX. Arx4 Egerszeg Egerszeginum aliis Szaladinum a Szala fluvio, cui adiacet, dicitur. Melius olim instructum fuit, muris, et turribus seu [p. 70.] areolis rotundis civitatem ambientibus, sed tam frequens Turearum, qui superiori saeculo Hungáriám inundaverant, eluvies, non potuit relinquere intaminatam. Itaque disiectis oppidi muris, aedes utcunque instructae cultiores tenent Hungaros. Conventus huius comitatus heic institui solent singulis vicibus, quo et Csáktornyenses coeunt semper, cum ab antiquissimo tempore pertineat ad comitatum Szaladiensem. Dum adhuc Mars Turcicus fureret, inter insigniora huius regionis munimenta5 deputabatur. Hinc muniendi eius cura publice indicta. Et ita omnino oportuit, ut publicus hostis a clade publica arceri posset. Non tamen defuerunt, qui istiusmo- di curas haud sine peculatus culpa interverterent. Loquitur6 id anni MDCLXII. decretum. Quia vero est oppidum Episcopatui Veszprimiensi subiectum, frequentes habet mercatus, et ex regionis habitu celebres. Isti fere sunt, qui haberi con[p. 71.]sueverunt, Calendis Ianuarii, die Valentini, Palmarum, Philippi Iacobi, Viti, Egydii, et S. Andreae. Si ex Hungarico nomine locum metiaris, suspectus erit, angulum enim, seu secessum alni significat, quod tamen aliter est. 1 Haec nota marginalis add. a nobis, sicut etiam omnes aliae apud arces et oppida reliqua in hac sectione. 2 corr. ex definiat 3 corr. ex calculos 4 add. a nobis 5 corr. ex monumenta 6 corr. ex loquit ' Hoc quidem scribit Belius de Sárvára in Notitia Com. Castriferrei. Vide in hoc tomo p. 408. Arx Nemphti alias Lenthi.1 Arx Fenék-vár. Arx Egerszeg.