Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

472 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Arx recepta mandato Leopoldi Imperatoris solo aequatur. Arx Tihony: eius situs et origo: armamentario in omnes tolerandae obsidionis casus, instructissimo. Sed post illa, quae vidimus fata, detractis A. MDCCII. munimentis, universa moles iussu Imperatoris solo aequata est, [p. 61.] ac demum successu temporis eius domi­nium sat importans cum apertinentiis* 1 oppidi Kis K anis a, et Szepetnek, pagorum item Sormás, Esztrenye, Tétyeháza per piae reminiscentiae Regni Hungáriáé Palatinum Ludovicum e Comitibus de Bathyán Aurei Velleris Equitem facto ad suam pure lineam condescendentem maioratui adscriptum est. Nunc vero ditionis Excellentissimi, ac Illustrissimi Domini Comitis Adami Batthyáni, Comitatus Castriferrei su­premi, ac perpetui comitis Sacratissimae Caesareae, et R. A. Maiestatis Camerarii, et actualis intimi Consiliarii, su­premi rei tormentariae praefecti, et unius legionis pede­stris militiae Hungaricae Colonelli, velut post obitum pie defuncti2 Palatini Genitoris sui primi maioratus huius suc­cessoris et administratoris legitimi.’ III. Arx3 Tihony Arcium, quas habet Comitatus Sza/adiensis haud postrema Tihony est, non tam ope­ris, quam naturae beneficio memorabilis. Ostendit eam praerupta rupes in sinu lacus Balaton, ele[p. 62.]ganter, ac metae instar in altum se elevans. Scilicet idem lacus penin­sulam molitur eo amoeniorem,4 quo ea regionem complectitur, neque arctam nimium, sed neque laxam. Tota nimirum amplitudo milliare unum in longum, totidemque in latum procurrit. Terra foecunda, et fertilis, tantum frumenti exhibet, quantum inco­lis sufficiat. Sed nec Bacchum5 repudiavit, cum vinum editiori petrae latere large gi­gnat. Aquae perennis scaturigines, hinc, et illinc prosiliunt, quarum praecipua vix ad sclopi unius iactum ab arce manat, ubi et habitaculum quoddam petrae incisum visitur. Omnia, quae domicilio necessaria sunt, e saxo cavata, iucundum praebent spectaculum. Hypocaustum maiusculum est, inde paullo minor cella penuaria, vineariaque, post focus coquendis cibis idoneus, ultra sacellum, cubiculumque. In hoc mensa, et lectus lapidei operis, quo auctore facta sint, haud liquet; sunt qui eremitarum specum fuisse opinan­tur. Alioquin opus vetus est, et antiquo more factum, [p. 63.] Nihil praeterea in penin­sula hac desideres, quod degendae vitae commodum, necessariumque esse possit. Habet agros, prata, vineas, piscinas item, et copiosa animantia, fera non minus, quam dome­stica. Ferunt Andreám Regem cognomento Album saepius huc divertisse. Thurocius 1 sic! 2 corr. ex deffuncti 3 add. a nobis 4 corr. ex amoeniorem 5 corr. ex Bachum 1 Haud dubium est, quin haec pars a nobis per literas maioribus spatiis inter se positas annotata non a Belio orta. Quod satis apparet ex mentione Ludovici Batthyány palatini tamquam defuncti, qui anno ij6y. obiit. Haud scio an copista Franciscus Szarka haec textui inseruerit; in Notitia enim Com. Veszpre'miensis, cuius copia ab eodem parata est, reperiuntur additiones similes ad Ludovicum Batthyány et dominia Batthydniana concernentes. Vide in nostra editione pp. 598,599. quod certe haud mirum, quia Franciscum Szarka ex mandato Iosephi Batthyány tunc archiepiscopi Colocensis, filii scilicet Ludovici palatini copias ex manuscriptis Notitiae annis iqji-iyj2. fecisse constat.

Next

/
Thumbnails
Contents