Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. TIHONY, CSOBANTZ 473 ei adscribit3-* fundationem veteris monasterii Divo Aniano sacri, quod et Ranzanus confirmatU Aedificavit, ait, monasterium haud procul a lacu Balatini in loco, quem accolae vocitant Tihonem1 in honorem Beati Aniani. Eleganter Bonfinius Tihony2 inquit, cheron- nesus3 et peninsula est, quam optima piscium copia, coelique benignitas nimis fortunatam, et longe fortunatiorem celeberrimum templum, ab Andrea rege conditum effecitU Neque du­bitandum est regem hunc Tihono gavisum fuisse, quippe et illic sepultum tradunt hi­storiae.4 Sepultus est,5 inquit Thuroczius'1* in monasterio Sancti Aniani Confessoris, quod idem rex construxit in Tihon6 iuxta lacum Balaton. Altius reponit, et arcis, et monasterii originem nuperus scriptor,1 [p. 64.] neque dubitat Sancto Stephano, si non molis eius exor­dia, eius tamen condendae facultatem adtribuere, fretus vetustis quibusdam documentis, quae si exprompsisset, pedibus in eandem sententiam lubentes concederemus. Hodieque montis Pannoniae7 Archi-Abbatiae accensetur, licet per proprium quoque eiusdem or­dinis Abbatem Sancti Aniani Episcopi et Confessoris de Tihan semper administrari sole­at. Rebus ob Turearum viciniam adhuc trepidis praesidio militari locum dabat, ideoque sumptu etiam publico molem sustentatam, subindeque instauratam frequentes comitio­rum sanctiones loquuntur. Arx tamen modica est, et vix centum praesidiariis accipien­dis idonea, habitatu tamen non iniucunda futura, quippe quae hinc continentem, illinc aequora lacus, amoeno obtutu latissime despiciat. IV. Arx CsorAntz Arx Csobdncz ad eiusdem lacus Balatonis littus, haud procul ab arce Tihan posita est, loco alto et praecipiti, hilari tamen, et montium, [p. 65.] quos lacus hic adluit, ferme principe. Petra est undique abscissa, et ab imo in summum usque cacumen aequabili ferme latere adsurgens. Radices eius nemora vestiunt, silvescentibus passim vineis inter­stincta. Inde cacumen arcem tenet, tam arduo situ, ut ab imbelli sexu iactis in subeun­tes lapidibus, et aqua fervente hostis olim abactus sit. Puteo caret, cuius vice cisternam habet, insigni opere factam, et tanta aquae pluvialis mole oppletam, quae multorum annorum usui sufficere posse videatur. Multis bellis inclaruit, atque inprimis ultimo Rdkocziano, quippe quam fortissimi ducis Craützii indigna caedes nobilitavit. Et mul­to sane, cum temporis, tum militis impendio opus fuit, dum Rdkoczianis arcem strenue defensantibus,8 extorqueretur. Olim ad familiam Gyulafianam adtinuit, iure utrumque a,) Chron. Hung. P. ii. Cap. xlii. fol. 48. 11 1,4 Epit. rerum Hung, indic, x. f. 227.111 c'^ Bonfi. Lib. i. dec. 1. f. 24.lv cl7 1. c. cap. XLiv. f. 51. V. 36 9 1 Ranzanus 1600. p. 227. 1hionem (error typogr.) 2 Bonfini 1581. p. 24. Thihan 3 sic; rectius cherronesus sive chersonesus 4 corr. ex hystoriae 5 Thuróczy 1600. p. 51. add. autem 6 Thuróczy 1600.1. c. Ihihon 1 corr. ex Panoniae 8 corr. ex defensantibus 9 corr. exjo. sec. Thuróczy 1600. p. 51. v. 36. 1 Quis ille „nuperus scriptor"fuerit, non constat. " Vide Thuróczy 1600 .p. 48. 111 Vide Ranzanus 1600. p. 227. ‘v Vide Bonfini 1581.71. 24. ditionis Bene- dictinorum. Arcis situs.

Next

/
Thumbnails
Contents