Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. KANISA 471 Utrumque ergo sollicita ope, et vigilantia a nostris prohiberi opportuit. Et profecto erumpentes1 semel, ac iterum praesidiarios tametsi haud inultos, illaesosque fortiter in­tra moenia reprimentes reiecerunt, tabellarios autem non raro interceptos male mulcta- verunt. Erat in his Czámpus Hussain, quem praesidiarii Tureae ad Bassam Bosniae able­gaverant, cum litteris querelarum plenissimis. Is ergo sine sua ipsius incuria, sive vigi­lantia nostrorum captus, et tormentorum metu, quomodo se res arcis haberent, ingenue confessus, capite diminutus est, quod Stephanus Csikviz, Iaurinensium turmarum ductor longo hastili impactum, quam proxime potuit, ad arcis portam defixit; dicterio Turcice adseripto: Heu Canisenses! tabellarius vester [p. 58.] Czampus Hassain posteaquam nul­lum ab Ottomanica Porta subsidium impetravisset, portam ipse aeternitatis subiit, auxilium a Luna imploraturus. Accidit autem, ut ineunte anno MDCLXXXX. Szigethum condi­tionibus, quam fieri poterat, aequissimis Caesari dederetur. Itaque loci praefectus, forte quia ita iam conventum fuerat, Canisenses serio adhortatus praesidiarios monuit, arcem sibi commissam ea lege, qua ipse Szigethum, Christianis dederent. Frustraneam, et in- cassam fore omnem in toleranda obsidione in defectu annonae cum inedia patientiam; a Tureis quam longissime reiectis, et de sua propria laborantibus salute suppetiarum nihil affore; et quia deditae sint circumiectae arces, Canisienses tanquam indagine conclu­sos temere ultima quaeque experiri constituisse. At enim vero tantum abfuit, ut condi­tionem acciperent, et novis iterum eruptionibus2 in obsidentes desperati grassari susti­nerent: documenta forte da[p. 59.]turi, tantum adhuc virium praesidiariis superesse, ut hostem queant fatigare. Et profecto non caruere successu factae eruptionis. Ducentos boves Hungaris abegerant; iamque parum aberat, quin in arcem eos impellerent, cum Batthyánius facta cum suis impressione, universum pene boum globum hosti extorsit, captis ea velitatione Turearum non paucis. Ultimus erat conatus, quem sub veris ini­tium magno suo malo praesidiarii susceperant. Cum enim inedia prope modum enectis, commeatus extra moenia sanguinis etiam impendio quaerendus esset, CLXX. praesi­diarii facta in stationarium militem impressione perrupissent profecto, nisi a concursan­tibus Hungaris, mature fuissent conclusi. Captos LVI. cum duobus signis Batthyánius inter obsessores dispertivit, reliquis, qui obluctari ausi fuerant, ad internecionem conci­sis. Tunc vero demum quo loco res suae essent, quam periculoso, et ad exitium proclivi, advertere coeperunt praesidiarii. Primo ergo captivos Christianos, ne annonam, quam fere nullam habebant, porro depascerent, liberos ex arce di[p. 60.]mittunt, eoque facino­re obsessores demerentur. Mox cum tentatis iterum, iterumque eruptionibus3 nihil pro­ficerent, in consilium arcis tradendae abeunt. Igitur datis mutuo obsidibus, arcem iis­dem conditionibus, quibus Szigethum occupavere nostri, Batthyánio non prius tradunt, quam ratas Leopoldus Caesar haberet. Ita Canisa post annos nonaginta, bis irrito co­natu obsessa, adtentata saepius, decimo, postquam obsessa fuisset, mense, e Tyranni manu anno MDCLXXXX. die XIII. Aprilis extorta est. Ferunt arcis praefectum, post­eaquam militem Christianum recepisset, Agae cuiusdam ministerio claves, tanquam traditionis signum, in catenam auream collectas, et capsa conditas sericea Batthyánio his verbis adsignavisse: recipe cum clavibus munimentum, cui simile orbis Turcicus non ha­bet. Tradita simul sunt tormenta LX varii moduli, ingens pulveris pyrii adparatus, cum Canisa penes conditiones a Tureis deditur: 1 corr. ex errumpentes 2 corr. ex erruptionibus 3 corr. ex erruptionibus

Next

/
Thumbnails
Contents