Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

466 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. ille fulminis pessumdedisset. Certe quidquid tolerandae obsidioni idoneum hostes con­gesserant, omne id hic unicus casus abstulit. Volebat ea occasione uti Nicolaus Zerinius, serioque de occupanda arce cogitabat, quod et fecisset omnino, nisi Caesar eas consilii rationes ex temporis habitu aestimans improbavisset, [p. 45.] §.VIII. Obsidendae Canisae consilia: Tandem surgente anno MDCLXIV. res eo deducta fuit, ut Caesar obsidendam Canisam constitueret. Urgebat rem Nicolaus Zrinius collimitaneae Styriae ordinibus in suam ad­ductis sententiam, qui idem Caesari persuaderent. Scite consiliorum eius rationes de­scripsit WagnerusT 1 Maiora, inquit: animo2 complexus Zrinius (Pontem Eszekiensem exustum antea3 dixerat)4 de Canisa ipsa tentanda cogitationem suscepit. Et nunc opportu­nitatem sibi oblatam rebatur conficiendae rei, quam diu animo versarat: esse nimirum ma­turum anni tempus, hostem longe Bellgradi5 dissitum; eC pontis (Eszekiensis)7 excidio diu% etiam retardatum;9 Canisiam ipsam ad ferendam oppugnationem non satis instructam; loci praefectum Bosniensem, ac Christianum genere, simulata defensione10 repugnaturum, ut cuius proditionem ipse i am pretio emerit.n 1 Nihil tamenn aeque spe implevit, quam Vasenhoffii13 machinatoris bellici magnifica promissa, paucarum impendio hebdomadum in manibus fore Canisiam polliciti. Verba ad [p. 46.]fidem factafacile induxere credulum, ut quod valde cupe- ret, confici posse crederet. Styriae Provinciae proceres, ad quos ea caussa14 Vasenhoffium13 alle- garat Zrinius, eadem verborum vanitate capti, genus omne adiumentorum effuse pollicentur, litteris ad Caesarem datis Zrinii consilium mire extollunt, nempe quibus percommodum esset exitiali Canisiae vicinia liberari. Haec cum militaribus aliquot hostium signis Ratisbonam adlatafi magna Aulae adprobatione17 Zrinii virtuti omnia tribuentis audiebantur. Speciosa ista erant omnia, dummodo18 consiliis eventus respondisset, cum salute citerioris Hungáriáé, Styriae, et Austriae inferioris coniuncta: quippe quibus nulla unquam ab ho­ste quies concedebatur. Sed quemadmodum ingenti, militariae ambitioni inprimis sunt obnoxia, non deerant, qui sive in commune consulturi, sive obicem posituri Zrinianae virtuti ab eius hac destinatione toto caelo dissiderent. Horum iniectas difficultates ita explicuit Wagnerus.19 11 Belli, inquit: peritiores Montecuculus, et Gonzaga in adversam plane [p. 47.] ibant sententiam. Revocandum nempe quavis arte ad Danubii littora bellum; ‘3 hist. Leopoldi M. lib. ii. p. 144. seqq.111 1 corr. ex Vagnerus 2 Wagner 1719—1731.1. p. 144. iam animo 3 lectio incerta 4 verba uncis inclusa a Belio addita, cf. Wagner 1719-1731.1. c. 5 Wagner 1719-1731. 1. c. Belgrádi 6 Wagner 1719-1731. 1. c. e 7 add. a Belio, cf. Wagner 1719-1731. 1. c. 8 Wagner 1719-1731. 1. c. diutius 9 Wagner 1719-1731.1. c. retardandum 10 corr. ex defensione 11 Wagner 1719—1731. 1. c. emerat 12 corr. ex tam sec. Wagner 1719—1731.1. c. 13 Wagner 1719-1731.1. c. Wasenhofii 14 Wagner 1719-1731.1. c. causa 15 Wagner 1719—1731.1. c. Wasenhofium 16 Wagner 1719-1731.1. c. allata 17Wagner 1719-1731.1. c. approbatione 18 corr. ex immoti 19 corr. ex Vagnerus I II III I Etsi in ms. nonnisi ad hoc verbum usque Wagneri verba subductis lineis consignata sint tamquam cursivanda, a nobis ea omnia, quae a Wagnero orta didiceramus, cursivata sunt. II Fidi? Wagner 1719—1731.1.pp. 144-145. III Fiai? Wagner t7 i 9—1731.1.p. 144.

Next

/
Thumbnails
Contents