Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. KANISA 467 ut dignum quid, tantis adparatibus' fieret, Strigonium, aut Ui-várinum2 recipiendum; frustra tentari a3 Zrinio Canisiam, Croatas, et Hungaros4 campo strenuos, exhauriendis obsidionum arduis non aeque idoneos; haud levis momenti esse oppugnationem loci, tot nostris cladibus nobilis; praesidiarios inesse, nec paucos, et perpetuis excursionibus exercitatissimos; decipi qui annonae penuria eos conflictari existiment: nec enim militaris disciplinae adeo neglectores Tureas, ut limitaneam summi momenti arcem, fami conficiendam oblectent; inanius longe esse, quod de praefecti conspiratione'"1 somnietur; quis enim ab omni memoria Turea Christianis arcem ullam prodiderit'? Quippe ubi vel minima suspicionis umbra, capite constet. Ita illi. Neque hae omnino nullius ponderis erant, si ea, publicae potius salutis cura, quam aemulatio suggessisset. Enim vero istud hac aetate inprimis evenire solebat, ut ducum sententiae coalescere nequeuntes aut pessumdarent rempublicam, aut certe [p. 48.] in lubrico relinquerent. Vicit nihilominus magno suo malo Zrinius, verba iterum sunt Wagneri,5 ' potestatemque obtinuit, quanta posset subsidia e Styria contrahendi. Fuit hoc Caesaris, seu de felicitate hominisb fiducia, seu quod1 quae adversum dicerentur, ab aemulatione profecta crederet. Praecepit8 tamen, ne se pertinacius oppugnationi illigaret; si intra A9 diem minus procederet labor, quam minima fieri possit iactura, coepto absisteret. Ad eum modum obsidendae arcis consilia Wagnerus10 exprompsit. §.IX. Nunc eiusdem verbis usi obsidionem ipsam describamus. Nimirum" fine Aprilis (dies erat ad festos11 veteres XXVIII.)12 caepta obsidio. Sex Caesareorum millibus, Strozzio duce, Hungarorumn IV. millia Zrinius, ter mille imperialium Hollachius14 adiunxerat. Tripartita oppugnatione contra vetus oppidum Hollachius,15 caeteri ex opposita paludis parte egere. Serius advecta Rakersburgofi ac Capronzav tormenta, nonnullam obsidentibus moram in ipso iam limine adtulerefl patuitque statim, quantum opus, quam non aequis viribus susceptum esset. Etenim [p. 49.] detecta ex indiciis19 (hanc vero somnium supra, cum consiliorum momenta contraria enarrasset, auctor dixerat)20 conspiratione praefecti, eoque e medio sublato, successerat alter acer animi, ferox, irrequietus. Eius iussu mox nudatae tectis domus, effossae passim in compitis scrobes, vetus oppidum combustum in incendia arcenda, et globos igneos, omnia rite comparata. Et quia non nisi (itaque ne hic quidem sive fallebat alios, sive * Unius mensis commeatum in arce fuisse infra ex Wagnero dicemus. ^ Atqui ita se rem habuisse ex caede eius postea palam factum est. 1 Wagner 1719-1731. p. 144. apparatibus 2 Wagner 1719—1731.1. c. Uivarinum 1 Wagner 1719-1731. 1. c. ab 4 et Hungaros Wagner 1719-1731. pp. 144-145. ac Ungaros 5 corr. ex Vagneri 6 de felicitate hominis Wagner 1719-1731. p. 145. de hominis felicitate 1 add. a Belio, cf. Wagner 1719-1731. 1. c. 8 Wagner 1719—1731.1. z. praecipit 9 Wagner 1719-1731.1. c. decimum 10 corr. ex Vagnerus 11 corr. ex faestos 12 add. a Belio, cf. Wagner 1719-1731.1. c. 13 Wagner 1719—1731. 1. c. Ungarorum 14 Wagner 1719-1731. 1. c. Holachius 15 Wagner 1719-1731. 1. c. Holachius 16 Wagner 1719-1731. 1. c. Rackelspurgo 17 Wagner 1719-1731. 1. c. Capronzza 18 Wagner 1719-1731. 1. c. attulere 19 corr. ex insidiis sec. Wagner 1719-1731.1. c. 20 add. a Belio, cf. Wagner 1719-1731.1. c. I Fiat Wagner 1719-1731.1. p. 145. II Quae hic sequuntur, ex magna parte a Wagnero fere ad verbum transscripta, sicut etiam Belius admonuit. Cf. Wagner 1719-1731.1. pp. 145-146. Quam ob rem etiam nos litteris cursivis seu Italicis haec notavimus. Vincunt Zrinii rationes. Obsidionis initium, et difficultates inexsuperabiles.