Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. KANISA 465 flammarum arce depulsi, a nostris partim caesi, partim capti sunt. At Tureae vulgato exustae Canisae rumore nihil cunctati XVI. M. suorum ablegant, qui in muniendam arcem, et conquirendam passim materiam diu, noctuque incumberent. Atque effecere omnino, ut brevi opus invalesceret, novo adparatu, ac cum primis XVI grandioribus tormentis communitum, [p. 42.] §.VII. Ista ingens fuit calamitas, sed a nostris arci insidiantibus procurata. Anno qui sequu- tus est MDCIV. sua Turearum incuria denuo conflagravit. Dici nequit, quanta celeritate incendium illud die XXVIII. Maii invaluerit. Privatae primum ades, tunc et publicae ignis vehementia absumptae sunt. Propagatae hinc in annonariam domum flammae, non prius desaevierunt, quam armamentario succenso pulvis pyrius simul corriperetur. Huius vi illati propugnaculis ignes, nihil intemeratum reliquerunt. Quidquid per loca idonea tormentorum fuit collocatum, aut liquefactum est, aut certe redditum inutile. Arsit itaque arx cum adparatu suo die, nocteque integra, ut Troiani simulacrum incendii iure dixisses. Quia enim superioris anni ruinas reparaturi Tureae ingentem roborum, et omnis generis materiae vim in arcem convexerant, evenit, ut non prius consopiretur1 incendium, quam omne id, quod alendo igni erat idoneum, in favillas [p. 43.] abiret. Credo nimia instaurandae arcis aviditate rogum sibi Tureas construxisse, quo se, suasque fortunas exurerent. Illud in eo casu damnandum erat, quod non adfuerit miles Christianus, qui hanc incendii occasionem in occupandam arcem convertisset. Id quod eo fieri potuisset proclivius, quo magis trepidae res Turearum intus, et extus fuerunt. At enim vero nondum satis detonuerat Canisa in Christianorum viciniam, ideo- que in Turearum potestate manere eam opportuit, ut esset unde nova in dies adversus Christianos fulmina eliderentur. Neque tamen inter perpetuas eius orae depopulationes, ita felices Tureae fuere, quin subinde datas clades acceptis rependerent. Zerinios potissimum malleos cum universim Turearum omnium, tum inprimis Canisiensium adpellarim, quos illi etiam quaesitis occasionibus non raro adflixerunt. Longum foret non velitationes tantum, et impressiones,2 sed iuxta etiam Zeriniorum cum Tureis proelia,3 et victorias recensere: istud dixisse sufficiat, earum partium Numina [p. 44.] quasi quaedam tutellaria4 extitisse. Nihil dico, quod non exteri ea aetate recognoverint. Tollius peregrinator sollicitissimus, idemque elegans:1 cognitus est, inquit,5 mihi decus illud Hungariaeh gentis heros Nicolaus Zerinius,7 cuius crebrae, et felices in Turcicam ditionem eruptiones id commeruerunt, ut et illarum fama omnem Christianum orbem compleret,8 et ipsum Zerinium9 nomen Tureis terrori esset. Itaque quod de Hunniádé factitatum legimus, quodque veteres apud Batavos Drusus Tiberii frater evicit, infantium ploratus apud Tureas solo adventantis Zerinii10 nomine comprimuntur. Sed Canisa Anno MDCLXI caelesti igne succensa, iterum in cineres abiit. Nihil in tota arce manserat super, quod non ictus Incendium Canisae: Zerinius Turearum malleus: Canisa fulminis ictu deflagrat. 1 lectio incerta 2 corr. ex impraessiones 3 corr. ex praelia 4 sic 5 add. a nobis 6 Tollius 1714. p. 239. Hungaricae 7 Tollius 1714.1. c. Serinius 8 Tollius 1714.1. c. impleret 9 Tollius 1714.1. c. Serinium 10 Tollius 1714. p. 240. Serinii 1 1 Haec quae sequuntur vide in Tollius 1714. pp. 239-240.