Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
464 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. §.VI. Quid interim cum Canisa actum? Kolonitsii stratagema: Turearum caedes: Incendiarius in arcem immissus: irritus Colonitsii conatus. Ex eo tempore Turearum iugo subiecta saepius quidem ab Hungaris tentata fuit, sed eripi1 non potuit. Hinc ille Comitiorum1’-* sanctiones, ut loca Canisae vicina, ne hostis impune in regionem grassari possit, munirentur. Ceterum2 anno post obsidionem solutam tertio Seyffridus3 Colonitsius stratagemate intercipiendam statuit. Res ad hunc modum se habuit. Ineunte primo vere in eam curam incubuerat, Colonitshius, ut praesidiarios ex arce pellectos in insidias pertraheret, quibus concisis, expeditius tentari arcem [p. 39] posse confidebat. Igitur cum selecto equitum, peditumque exercitu in hostium agrum subito impressionem facit, et vicos dedititios clam adortus, incolas ne hostem de adventu suo praemonere possent, templis concludit, atque illis custodia relicta ipse cum exercitu silentio, quanto potuit maximo nemus milliari a Canisa dissitum, occupat. Accidit autem forte fortuna, ut quinque Tureae ex arce egressi in excubias nostrorum inciderent; ex his quod repugnare auderent tres caesi, quartus captus, quintus carectis illapsus in arcem pervenit, ignarus autem insidiarum cum praeter pedites Hungaros, qui se adorti fuerant, nihil amplius militum vidisset. Fremitu tantum intra nemus, et sclopi displosione audita facile persuasit suis, praesidiarios Comaromii minoris illic subsedisse. Itaque coadunata CCCC. Turearum manu arce egrediuntur, nemus illud indagine quasi conclusuri. Hos vero Kolonitschius imprudentius progressos ex insidiis adoritur, CC. opinione celerius trucidat, XXX intercipit, reliquos varie disiicit. In caesorum numero, Aga, optimatum unus repertus, ac pro more XL Turearum capita a nostris ablata, et Körmendini [p. 40.] palis ad portas praefixa fuere. Tametsi vero multum clade hac adtriti fuerint praesidiarii, parum tamen ea Christianorum exercitus profecit. Proinde arte nova attentandam arcem statuit Kolonitsius. Habebat in exercitu suo Gallum quendam proiectae audaciae hominem, eundemque rei Christianae perquam studiosum. Hunc clam Canisam immittit,4 ut se transfugam, artibus quam posset ex qui sitissimis simularet; postea succensa pluribus locis arce eius occupandae sibi opportunitatem5 faceret. Paruit extemplo Gallus neque non ita brevi Turearum gratia invaluit, ut nihil non in arce concrederent homini ad simulandum nato. Ille vero, ut Turearum istum favorem ex voluntate ducis sui in rem Christianam verteret, cum nihil tale de homine suspicarentur, qui in praesidio fuerant, ignem tectis subiicit. Et exarsit omnino celerius opinione incendium, tanta vehementia, ut quidquid in arce aedium erat, in cineres abierit, flammis, et in propugnacula serpentibus, ubi collocata per suggestas tormenta rotis exustis subversa sunt. Aegre ea pars [p. 41.] arcis a Tureis servata est, quae ad orientem solem prospicit. Incendii hac opportunitate usus Kolonitsius, suos, quam potest celerrime admonet, ratus in illa rerum perturbatione subiri posse arcem. Neque profecto ab ea spe deiectus fuisset, nisi Vallonum colluvies, quae in arce Tureis militabat, et nuper ob non soluta stipendia tumultuari coeperat, obstitisset. Hi enim diffugientibus temere Tureis ea fuerunt pervicacia, ut soli essent, qui nostros ab arcis aditu arcerent. Tantus scilicet conatus perfidae gentis malignitate, ut6 successu careret, corruptus, impeditusque est. Interim praesidiarii ardore h'1 Vid. Decr. An. 1601. Art. xix. et xxix. item an. 1618. Artic. xxxv. 1 corr. ex erripi 2 corr. ex caeterum 3 corr. ex Szeyffridus 4 corr. ex imittit 5 corr. ex oportunitatem 6 corr. ex et