Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 455 de nobilioribus non scripserim, quorum mores exquisitiores sunt, sanior vivendi methodus, multaeque humanitatis. Croatarum iidem fere mores cum Hungaris: mixtim enim cum iis habitant, hinc uti linguam, ita et mores [p. 22.] consuetudinesque eorum imitantur. Nullus eorum ferme est, qui Hungaricam linguam ignoret. Liberos frequentius erudiri sinunt, quam Hungari. Itaque addiscunt linguam Latinam vulgo tota Hungária frequentatam, sed a nativo suo cultu alienam. Ceterum1 Slavice cuncti loquuntur, multum tamen ad Croatas accedentes, quorum et gentem tueri posse videntur. Ab Hungaris Bohmicz vocantur, ob asseverandi familiarem formulam Bogme, quasi dicas: ita me Deus adiuvet; frivole enim ea utuntur, et cum est minus necessum. Gens ipsa forma corporis, et occupationibus vitae ab Hungaris parum abludit, vestes etiam eorum habent, et aediculas: sed animo paullulum sunt abiectiori, quamvis ad operas apto, et laborum patiente. §. IV. Totius provinciae respublica, uno regitur supremo comite, quae dignitas a rege conferri suevit. Donec familia Zriniana floruit, et non defecit, dominiumque insulae Muraköz in possessione sua habuit, et haereditario iure officium supremi comitis [p. 23.] ad eandem adtinebat. Credi etiam par est, ante praedictam familiam, qui possidebant hocce dominium, utpote gens Csáki, et Hampó, idem officium administrasse. Post defectum vero ultimi Adami Zrínyi, conferente rege, Comes Franciscus Esterházi, postea penes2 collationem regiam iure haereditario familia comitum Althán in officio perpetui supremi comitis successit, cui in praesentissimum quoque tempus Ioannes Michael comes ab Althán praeest feliciter. §.v. Cum a Tureis insidebatur Canisa, et Alba Regalis, geminus comitatui nostro generalatus fuit, Iaurinensis alter, alter Egerszeghiensis. Utriusque eo maior erat authoritas, quo plures arces, et castella regioni defensandae avitis praesidiis communitas sub praefectura sua habuere. Et ad Iaurinensem quidem Keszthely, Tihany, Csobántz, Szigligeth, Szentgyórgy- vár, Szala-vár, et Szeg-vár adtinebant: ad Egerszegiensem contra, cui plerumque comites Batthianii moderabantur, Egerszegh, Szent-Gróth, Bér, Kemend, Kis Komárom, [p. 24.] Kányavár, Szétsi-Szigeth, Lenti et Also Lendva accensebantur. Praeter duas has praefecturas Muraközienses quoque sua habuere praesidia Legradini et3 Kotori, et pone Murám passim, quae gens Zriniorum muniebat, suus enim singulis praefectus, suus miles, ordinis utriusque, tanto vicerat acrior, quo crebrius vel propulsandus hostis fuit, vel instituendae in eius ditionem impressiones. Enim vero dici nequit, quam se mutuo nunc subitaneis velitationibus, nunc praeliis etiam limitanea haec Christianorum, et Turearum praesidia exercuerint, et tunc, dum erant induciae. corr. ex caeterum 2 sic! 3 corr. ex in Croatarum mores et lingua. Provinciae magistratus. Olim generalatus heic duo.