Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

456 COMITATUS SZALADIENSIS PARS GENERALIS Ditiones variorum. Insignia Comitatus. §.vi. I. Dominium Mura köz olim familiae Comitum Csáki, et Hámpó, nunc vero Ioannis Michaelis Comitis ab Althán. II. AlsóLendvense, Principis Eszterházi. III. Balatinczense olim Bánfiorum florentissimae familiae haereditarium: Szécsiorum postea, nunc Comitum Csáki. IV. Sze'csi-Szigethense pertinuit ante ad Sze'tsios, [p. 25] quibus emortuis possidetur nunc a familia Comitum Szápári. V. Pölöskense olim Ordöghiorum, iam Comitum Szécsenyi proprium. VI. Szent-György-Várense, iuris antea Nádasdiani,x iam Comitum Szécsenyi. VII. Dominia Episcopatus Veszprimiensis tria hoc Comitatu insederunt, puta: Sümeghiense, Egerszeghiense, Tapolczense. VIII. Ad reliqua bona Ecclesiastica quod adtinet, praecipua in his sunt: Abbatiarum Tihaniensis, Szalaváriensis, Kapornakiensis: item Praepositurarum: Veteris Budae, Türie- iensis, Csatáriensis, etfelső Orsiensis dein V. Capit. Veszprémiensis, Iaurinensiset Castriferrei. IX. Quod ab his ditionibus residuum est, nobiles possident, alii aliis lautius. §.VII. Insignia multum simplicitatis referunt, quod argumento nobis est vetusta esse oportere. Enim vero quo tenuiora sunt insignium lemmata, eo magis aetatem redolent, quae in­struendorum insignium artem ignorabat. Est vero fascia, scutum medium ad horisontis regulam secans, cui superne corona imminet2 aperta. Nemo non videt fasciam quidem amnem Szala, coronam Provinciae dignitatem significare, [p. 26.] corr. ex Nádásdiáni (!) 2 corr. ex iminet

Next

/
Thumbnails
Contents