Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

450 COMITATUS SZALADIENSIS PARS GENERALIS Mura: Szala. Fontes salutares. praeterlapsus, Stiriae parte inferiore transmissa, recta ad disterminandam Hungáriám a Slavonia properat. Ora,* 1 quam in Hungária, comitatuque nostro primum adluit, Muraköz, hoc est, Insula Murae [p. 9.] dicitur. Nos interamnanam comitatus regionem adpellare malumus, quippe quae Dravo, et Murae ad mutua connubia properantibus interiacet. Dravus nempe pleno alveo superbus, tanta celeritate, et praecipitantia pro­vinciae fines irrumpit, ut traiicere eandem videatur, non transfluere. Turbat certe lu­mina intuentium praeterlabentis festinatio, ac fere caput in vertiginem rapit. Eadem fluxus celeritate complures eius locos adluit, atque ubi rigato solo provinciam foecundio- rem2 reddidit, accepto in societatem Mura fluvio, pari regionum arbitrio,3 Sclavoniam, et Sümegiensem Comitatum interfluit. II. Mura videlicet idem amnis est, quem veteres Sabariam nominaverunt.“^ Accepit vero hoc nomen a municipio veteri, ad ripam eius olim posito,4 quod Mureolam vocabant. Oritur in Carinthia loco itidem edito, et praecipiti, unde lapsu praecipiti Styriae partem interfluit, multisque praeclaris locis, et urbibus in Pannoniam5 infra Raklitanum incur­rit. Vasto satis alveo est aquisque pellucidis, et violenter fluentibus. Itaque [p. 10.] non paucas adfert utilitates comitatui. Praeter molas, quas constanter agit, variarum artium officinis operas praestat; foecundo6 deinde aquarum tractu regionem ita impraegnat, ut gignendis herbis, vino, et segetibus, nulla ei possit anteponi. Bombardius ideo cum Sirmiensi eam comparat, nec immerito, quippe frugum, et vini foecunditate secundam.' Ita fertili reddita regione Mura in Dravum se exonerat. III. Szala denique regionis indigena in Comitatu Castriferrei districtu Örségh ad vicum Szalafei ortus mediam provinciam interlabitur. Inde in comitatum nostrum per Szala Mind Szent, Lövő, Salomvár; Egerszeginum cursum tenens, in orientem inclinat, accep­tisque fluviolis Vdliska apud vicum Söitör, ortum trahente, et Pölöske vize apud pagum Pölöskefei edito, perque vicum Nemes Apathi fluente in arcum fere curvatus, castrum Sanctae Gerthrudis,7 Hungaris Sz. Groth adluit. Tum in meridiem versus postquam varia loca inprimis Szala Vár [fol. 11.] castrum ingruit, in lacum Balatonem exit. Sunt et plures fluvii Kerka, Cserta, fluvius Kanisiensis, Tatna, Lesen, Csernik, alii, quorum tamen ube­riorem praeterire commentationem parvum dispendium est. §.VI. Praeter fluvios fontibus aquarum exuberat nostra haec regio, maxime qua in montes eri­gitur. Silvae8 enim, et aspera montibus loca, saluberrimis passim aquis madent. Est etiam fons quidam sulphureus, balneis, dum calefiat, accomodatus, quem oppidum Tapolcza habet. Ubertim is scatet, largeque incolis aquas praebet, quem propterea sepimento cir­cumdederunt, ut defensus9 ab iniuriis animantium, lavaturis hominibus sufficiat. Igitur cVide Lazius Comment. Lib. xn. Sect.10 m. cap. 2.“ 1 corn ex oram 2 corr. ex faecundiorem 3 malim arbitro 4 corr. ex positi 5 corr. ex Panoniam 6 corr. ex faecundo 7 corr. ex Sanctae Gerthudis 8 corr. ex sylvae 9 corr. ex deffensus 10 corr. ex Sent. sec. Lazius I551-P- II4I­1 Vide Bonbardi 1718.^6. 90. " Vide Lazius 1551.^». 1141-1143, et speciatim 1143.

Next

/
Thumbnails
Contents