Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 451 quia a multis saepe frequentatur, balnei nomen accepit, quod Teplicze Slaviš dicitur, iam ab Hungaris in Tapolcza commutatum. Acidorum fontium duos, quod novimus, habet, quorum optimus in Füred, non potui modo, [p. 12.] sed balneis etiam magno cum fructu adhiberi solitus. Aquas ebullit limpidas, acris gustus, sed iucunde nares perfricantis. Debilior alter est, qui in Kék kút vico scatet: caeruleus eiusdem color, loco nomen peperit. Sed cum boni saporis aquas scaturiat, nescio quae aquarum venae, praeter rem illabentes, ingratum eum efficiunt, alioquin bibitur avide satis, ab his, qui eius potui adsueverunt. §.VII. Tota provinciae conditio tametsi perpetuis hinc silvis,1 illinc montibus, isthinc aquis, et paludibus interpuncta est, tamen servandis coloniis idonea est. Habent enim, unde et materiam ponendis aedificiis accipiant, et ubi rem rusticam faciant; crebrae quidem paludum lacunae aérem possent inficere, ut gravior esset incolis, sed illa montium, et silvarum3 interordinia, quae vastis hinc inde spatiis flatus ventorum transmittunt, nocivos halitus subinde salubriore aura contemperant. Ubi autem plana est regio, perpetuis euris, favoniis, et aquilonibus aér mitescit. Itaque vivax incolarum natura fortes, et sui similes, progenerat. Statura sunt mediocri, colore fusco, ferventissimo [p. 13.] ingenio, et negotiis gerendis apto. Opportunitates reliquaei1 aeris salubritas: incolarum vivacitas. §- VIII. Terra frugum, vinique fertilis, et ita foecunda,5 ut dubium sit, vinine, an frumenti ubertate praevaleat? Utrumque non copiosum modo, sed etiam nobile profert. Circa montes maxime, et in campis ad flumen Murám frumento exuberat, vitibus clivos, et latera montium, vestientibus. Pars vero interamnana, quam Mura Köz vocant Hungari, foecundi- tate6 vini, frumentique, ita excellit, ut cum Syrmiensi agro comparari, certareque omnino possit. Omnem hanc regionem, inquit author Topographiaed,) cumprimis faecundam, et omnis frumenti, optimique vini feracissimam.1 commune scriptorum testimonium commendat, ut cum Sirmiensi agro, haud iniurie% componi posse videatur. Lacus imprimis Balatonis litto- ra perpetuis vinetorum clivis superbiunt. Quorum cum plerique nobilissima vina effundunt, tum omnibus praeveniunt promontoria: Badacsoniense, Szentgyörgyiense, Kővágó Örsiense, [p. 14.] quorum fructus gratia, et iucunditate saporis si non optimis, certe notae haud postremae vinis accedunt. Et quum tantae laudis sint, tamen vini sextarius, pintam vocant, carius duobus tribusve nummis raro venditur. Hoc uno damnari posse credas, quod aetatem vina regionis huius pati nequeant, id vero an vitis culpa fiat, aut vinitorum, iam non disputamus. Istud certum est, vinum isthic, et coli incuriosius, et doliis infundi negligentius, et postea in cellariis9 plerumque sordidius haberi, quod quam sit Terraefertilitas, frumento, vino, et ceteris'4 fructibus nobilitatae. d-) pag. go.1 1 corr. ex sylvis 2 opportunitates reliquae in synopsi opportunitas soli 3 corr. ex sylvarum 4 corr. ex caeteris 5 corr. ex faecunda 6 corr. ex foecunditate 1 Bonbardi 1718. p. 90. erronee ferocissimam (error typographi) 8 Bonbardi 1718. 1. c. injurie 9 corr. ex celariis Vide Bonbardi 1718. p. 90.