Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 361 in spem patriae, unus omnium, praeclare imbueretur. Haerediorum praeterea, quae a patre Ioanne Canisay acceperat, quaeque palatinus maritus, insigni ubique accessione, lo­cupletaverat, ultra feminae ingenium fuit studiosa. Huc Canisae, gentilitiae Canisaiorum arcis, qui ex Giissingensibus, uti dictum est, Comitibus fuere propagati, tempestiva cum Bors-monostorano coenobio, permutatio, Maximiliano Caesare procurante, referri meretur. Meminit eius Istvánffyus:c ) Caesar, priusquam ex castris abiret, ut eruptu­ris ex Szigetho1 II hostibus, obicem opponeret, utili consilio, necessarioque, Franciscum Tahium, virum militiae clarum, et industrium, Canisam, cum mille equitibus, ac totidem peditibus di­misit: cumque arx ea, Ursulae Canisiae,2 Nadasdii Palatini viduae iuris esset, permutatio­ne cum illa facta, traditoque ei3 Borsmonostoro4 coenobio,5 illam munire imprimis, eiusque praesidiariis, defensioni Pannoniae, simul et Illyrici intentos fore iussit. Tunc ergo, impube- re adhuc filio Francisco, Ursula, magno patriae commodo, [p. 211.] possessione Canisae decessit, atque locum dedit castro illic communiendo, quod varia usum fortuna retun­dit subinde hostem, sed succubuit etiam Turearum impressionibus, dum anno demum MDCCIL, ingruente formidolosissimo Gallo-Hispanico bello, praesidio nudatum, solo aequaretur, posteaquam annis centum, et triginta sex perstitisset. Sed ad permutatio­nem, quam nunc meminimus, quod adtinet, temporanea fuit, Coenobii Borsmonostor, oppignoratio: quippe quod anno, qui sequutus est, MDLXVII. tradita Cseitensi, apud Nitrienses arce, cum ditione universa, Ursulae et filio Francisco /., perenni, quod dici­mus,6 iure, sublata est penitus. Rei totius, quemadmodum fuerit administrata, histo­riam, quia in Comitatu Nitriensif ex vero dedimus, non est, ut isthic recolamus. §• L. Adolescentiam omnem,7 domi suae latuit Franciscus, atque non minus litterarum, quam [p. 212.] belli studiis innutritus, documenta sui dedit patris folim et sago, et toga fu­turus essetf [...]8 Illud in admirationem raptat me, toto eo tempore, quo rerum po­tiebatur Maximilianus, neque in annalibus,9 neque in decretis Regni Hungáriáé men­tionem Francisci Nadasdii occurrere, quod alii aliter interpretantur. Credunt enim, non plano nulli, austera usum matre, domi delituisse, sed aiunt etiam multi, nequi­visse eum sub Maximiliano, in publicum prorepere; quippe quod, ex offensa palatini parentis, alienatum habuerit, principem eum, cetera mitissimum, quod utrumque ta­men in medio relinquimus. De eo constat, simul Rudolphus ad clavum reipublicae sedere coepit, et bello clarescere, et innotescere, per comitia occepisse10 Franciscum. (Adolescens Franciscus domi latet:) (cuius rei causae:) c ' Libro XXIII. extremo' ad annum mdlxvi. qui Szigetho fuit exitialis. f'Tomo Operis nostri iv. Comit. Nitrien. Parte Speciali, Membr. iv. Sectione i. Numero n. §. V. sequ. p. 472. sequ." 1 Istvánffy 1622. p. 494. Sigbeto 2 corr. ex Canisae sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 add. a nobis sec. Istvánffy 1622.1. c. 4 Istvánffy 1622.1. c. Borsmonostrano 5 Istvánffy 1622. 1. c. caenobio 6 malim diximus 7 sic! 8 hic aliquid desiderari suspicamur 9 corr. ex analibus 10 corr. ex accepisse I Vide Istvánffy 1622. p. 494. II Vide Bél I735-I749(?) IV. pp. 4J2-474. (atque studiose haeredia patris maritique adservat.) (arcem Canisae cum coenobio Borsmonosto- rano permutat.)

Next

/
Thumbnails
Contents