Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

362 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Rudolpho in regem electo innotescere coepit Franciscus:) (actus eius bellici:) (interest expe­ditioni anni MDLXXIX. susceptae:) (anno sequenti iterum cum sociis contra Tureas movet:) (Coppanum singulari stratagemate occupati) (Sasvarem, Szi­getinpraefectum cum sociis fugat) In comitio sane anni MDLXXVIIE, quod primum coegit Rudolphus, lis, quae Francisco cum pluribus intercedebat, ea sanctioned dirimenda statuebatur, quae me­tarum regni recognoscendarum causa perlata fuit: sicuti lege alia,h-* ad pernoscendos Canisae accessus, quos passus vocant, cum gravissimis quibusque, et bello expertis viris able[p. 213.]gabatur. quod utrumque et gratiae apud Principem, et apud Status atque Ordines singularis existimationis indicium fuit. Iam quod ad bellicos Nadasdii actus at­tinet, et frequentes ii, et parentis propemodum suppares fuere: digni proinde, quos brevi fasce complectamur. Fuere tunc, cum primum virtutis bellica fama, coepisset invalesce­re Franciscus, multi praeclari belli duces, cum in Hungaris, tum Styriis etiam, Carnis, Carniolisque: sociale his bellum,1 quod ex re nata in Tureas interea subinde nasceba­tur. Horum ergo mutuis expeditionibus, cum selectissimis domestici militis turmis in­teressé, pulchrum ducebat Nadasdius, quod et militem suum, laboribus belli duresce­re, et se ipsum artium belli scientia, haud obscura accessione proficere, sentiebat. Talis illa senescentis anni MDLXXIX. molitio fuit, ad quam perficiendam, Georgius Zrini, Balthasar Batthyáni, et Franciscus Nadasdy, cum vicinae nobilitatis copiis, Globicero item Capronczae, et Kühlmanno Canisae praefectis confluxerant, quam supra ex instituto'-* memi[p. 214.]nimus, neque eam commemoramus iterato. Iisdem commilitonibus, neque deteriore usus fortuna, in bellum, anno sequenti, profectus Franciscus, insigni ea victo­ria, cuius nobis in Balthasaris Batthyáni actibus fuitk-* mentio, potitus cum reliquis est. Ac vix sane, sive iusta expeditio, sive procursio in hosticum a nostris suscipiebatur, quin unacum Zrinio, Batthyanio, et Palffio, duceret Nadasdius. Interfuit nimirum, acri illo proelio, quod ad pontem Comaromiensem, Palffy, anno MDLXXXVII. primo vere, adversus Albenses Tureas, secundo Marte1* depugnaverat, cuius pugnae successu ani­matus, Coppanum,2 singulari, et inusitato stratagemate, intercepit: nos rei gestae histo­riam, in oppidi descriptione1"-* dedimus, ut ei iam recognoscendae supersedeamus. Fuit Franciscus, et eius victoriae pars oppido eximia, qua Sasvaresf Szigethi praefectus, fusus fugatusque a Zrinio, et Batthyanio est. Prolixe rem atque ita meminit Istvánffius,"-* ut laudes Nadasdii, Zrinianis iuxta et Batthyanianis exaequet, [p. 215.] s* Artie. XVIII. h* Artie. XXVIII. '-* Isthoc Membro §. xxm.1 ex Istvanffii Lib. xxv. p. 552, 42. k* Eodem Membro §. eodem, et apud Istvánffium, loco citato, p. 553. k* Vide Istvánffium Lib. xxvi. p. 564. et membro hocce eodem §. xxiv. m * In historia Comitatus Simigiensis Parte Speciali Membro 1. De Processu Kaposiensi4 Sect. 1. N°. in.5 §. III." Conf. ISTVANFFY p. 565.6 "■* Libro xxvi. p. 576. sequ.'“ 1 addiderim erat 2 corr. ex Copponanum 3 corr. ex Sasváry sec. Istvánffy 1622. p. 576. unde scilicet haec Belio innotuerunt 4 corr. ex Copponanensi 5 corr. ex II. 6 corr. ex 505. sec. Istvánffy 1622. I Vide in hac editione in pp. 520-521. II Vide Notitiam Comitatus Simigiensis in EFK Hist. I. ddd. pp. 85-89. III Vide Istvánffy 1622. pp. 576-579.

Next

/
Thumbnails
Contents