Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

360 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (laudes eius ab Istvánffio.,1 (Franciscus, Thomaefilius:) (Ursula Cani- say in educan­do filio nihil residuifacitl) filio Francisco I. qui postea in virum, militari virtute praestantem, evasit. Laudes, sed dentatas profecto,1 Thomae Palatino Istvanffius fei circumponit.' Fuit pulchra canitie, et viridi senecta conspicuus, ac utraque fortuna exercitatus? pacis, et beli? artibus pollens, sed qui tam bonam, quam malam sui4 recordationem, fama factisque^ promeruerit? Atque ut hoc quoque addam, [p. 208.] a multis ultimus palatinorum habitus, usque adeo1 extremae eiuss ad Ferdinandum voces? animo principis inhaesisse videbantur;10 Quod tamen omen11 avertit providentia divina ab Hungaris. Nam praeterquam, quod suos regno reges optimi per­petuo esse voluerunt Locumtenentes, dignitate palatinorum suppari,12 post XLVI. dein annos, sub tertio demum rege, palatinus iterum, Stephanus Illésházy, ex pacis Viennensis legibus creatus est. Quae de familiaribus, et necessariis Nadasdii, Jongellinus13 " me­morat, et apud Istvánffiumc ) leguntur, ut lectoribus parcamus, recolere nolumus. §. XLIX. Sublato e vivis Thoma Nadasdio, viro utique longiori vita dignissimo, fuere, qui crede­rent, surgentem tunc familiam, vel cum ipso relapsuram ad pristinum fortunae habitum, vel inter tot aemulos, qui ex Istvánffiana factione, et multi, et rerum potentes su[p. 209.]perabant, difficilius emersuram. Confirmabantur in hac opinione, quod successo­rem post se reliquerit Thomas novennem, uti dictum est, Franciscum, qui, quod sub tutela matris Ursulae Canisay esset, quae unica bonorum paternorum fuit haeres, facile even­turum, ut, si ea ad vota secunda concederet, augeretque ex novo matrimonio, filiorum, haeredumque numerum, Franciscus aut inter mediocres frerum suarum profectof hae­resceret, aut ante fatis14 concederet, quam paternae dominationis, suique arbitrii compos fieret. Sed res quidem praeter horum opinionem cecidit. Nam Ursula quidem, virilis ani­mi femina, praeterquam, quod non se passa est secundis nuptiis irretiri;15 mariti, credo, ultimis monitionibus, ita locum dedit, ut et militem, cuius ille millenarium numerum alebat perpetuo, non modo non exauctoraverit, sed prouti res patriae ferebant, auxerit subinde et aluerit liberaliter.d-) In educando certe Francisco filio, nihil fecit residui, idque cum paternarum virtutum assidua commemoratione,16 atque exemplis ob oculos posi­tis, demum17 litterarum studiis, apud generosae [p. 210.] indolis adolescentem effecit, ut non minus liberalibus artibus, quam bellicae disciplinae, matura quadam assuetudine,18 °'-* Libro XX. extremo,1“ atque manu exarata Historia sui temporis Francisci Forgács Lib. xii. de Terrae Fogaras in Transylvania adquisitione. Vide Wolffgangum Betlemium Historian Lib. i. p. 58. ad Annum MDXXX. d* Vide Istvánffyum Libro xxn. p. 453, 32. 1 corr. cx praefato 2 corn ex exercitus sec. Istvánffy 1622. p. 408. 3 corr. ex bello sec. Istvánffy 1622. 1. c. 4 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 5 corr. exfictisque sec. Istvánffy 1622. 1. c. 6 corr. ex promemoravit sec. Istvánffy 1622.1. c. 7 corn ex adeoque sec. Istvánffy 1622.1. c. 8 pro extremae eius Istvánffy 1622. 1. c. eius extremae 9 hic verba quas retulimus om. a Belio, vide Istvánffy 1622. 1. c. 10 Istvánffy 1622.1. c. credebantur ncou.txomnem 12 corr. ex supari 13 corn ex Longellinus 14 ante fatis corr. ex antefatis 15 corr. ex irreteri 16 corr. ex commoratione 17 add. a nobis 18 corr. ex asvetudine ' Vide Istvánffy 1622. p. 408. " Vide IONGELINUS 1659. p. 160. 111 Vide Istvánffy 1622. p. 408.

Next

/
Thumbnails
Contents